Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

108 Episcopus Toletanus contra Judaeos /. 3. in fine — in Maxima Bibiioth. Veterum Patrum et antiquorum Scriptorum Ecclesiasticorum T. 12. Edit. Lugdun. a) At de causa, cur haec aera a dicto termino putetur, nihil certi definiri potest, b) Consvetudo tempora per aeras signandi postea sublata est in Aragónia a Petro 4to Rege in Conventu Valentino anno Domini 1358 , in Castella a Joanne Imo Rege in Conventu Segobiensi a. 1383, in Portugallia a Joanne Imo Rege circa a. 1315. Atque ita communi omnium Hispaniae Regum decreto statutum est, ut in posterum anni in actis publicis a Nativitate Christi numerarentur. Joan, Vasaeus in Chronico Rerum Hispanica-' rum c. 22. Joan. Genesius Sepulveda De cor­rectione anni mensiumque Romanorum — et De Rebus Gestis Car oli 5 ti l. 1. 20. Joan. Mariana Historiae de Rebus Hispaniae l. 3. c. 23. c) a) S. Julianus Arclii - Episcopus Toletanus l. c. ait: ,,Jain vero residuus annorum numerus a tempore Nativitatis Christi usque in praesens in promptu est unicuique et scire, si volet et supputare, si pia-, cet, assumptis videlicet annis , secundum Eram , ab ipsa Domini Incarnatione. Era enim inventa est ante triginta et octo annos, quam Christus nascere­tur. Nunc autem acclamatur Era esse 724. Detractis igitur triginta et octo annis , ex quo Era inventa est, usque ad Nativitatem Christi residui sunt 686. anni.u b) Petavius De Doctr. Temp. T. 2. I. 10. c. 70. ait: „Ex omnibus causis, quas in re tam obscura com­minisci licet, nulla verisimilior videtur, quam ab eo anno Hispaniensem aeram inchoari, quo Julia­nam formam admiserunt, Cur octavo ac tricesimo potissimum ante Christianam epocham id egerunt, neque scitur, neque valde interest scire. Suspicari possit aliquis , cum anno Juliano 7mo, — Senatus decreto Triumvirorum acta confirmata sint, ut re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom