Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

197 custi uumerari debuisset. V. Petar, de Doctr. Temp.- T. l. /. 4. c. 3. c) Cum nempe Ima dies mensis Thoth, qui est Unus mensis Aegyptiorum, apud ipsos ex 3lma anni emendati ad 29nam Augusti juxta vagum , quo ha­ctenus utebantur , annum relapsa est. Ab hoc tem­pore imam diem mensis Thoth in 29na Augusti, aut anno intercalari in 3t)ma ejusdem mensis defi­xerunt ; nam Aegyptii, sicut alibi dictum est, 12 menses 3(J dierum habuerunt, et in fine cuilibet anno 5 dies adjecerunt. Alexandrini autem in fiue anni praeter hos 5 dies omni 4to anno bissextilem Julianum proxime antecedente adhuc unum diem in- eerebant. Unde ima dies apud Alexandrinos in 30mam Augusti incidit. Hac ratione Alexandrini medio diei intercalaris vago suo anno froenos inje­cerunt. At alii Aegyptii porro quoque vagum annum retinuerunt. Interim etiam illi sensim Alexandrinis se conformarunt, ita ut in Aegypto annus Julianus, seu fixus jam sub finem seculi 4ti communiter íe- ceptus fuisse videatur, Muhamed Alfraganus Arabs , qui seculo 9no vixit, in suis Chronologicis et Astronomicis Elementis c. 1. ait i ,,Mensium ae- gyptiorum nomina haec sunt, Thoth, qui primus est etc. — Mesori, cui adjiciuntur quinque dies, quas appendices appellant, Habet quilibet mensis 30 dies : et annus habet 365 dies. — Dillerunt autem men­ses Coptitarum , quos modo usurpant viri aegyptii : quatenus ad anui quantitatem ^ diei adjiciunt. — Dies primus anni Coptitarum incepit a primo die Thoth, qui incidit in 29 Ab,a Cf. Censorinus /. c. et c. 18. Petavius L c. T. 1. L 4. c. 5, T. 2. L 10. c. 73. Ludw. Ideler Jponbb. tir mati). Ultb tccfpi. (í'foconol. i. &. ljtcr sJf6fd)mtt. d) Hanc aeram adhibent Clemens Alexandrinus Síro­mat. I. i. et Eusebius hí. E. L l. c. 5. — cum Christum natum dicunt 28vo Augusti anno. 4) Aera Hispanica. Omnes consentiunt, hanc aeram anno ante ae. v. 38. P. J. 4676 inchoari; hoc enim acta Conciliorum et alia vetustatis monumenta in Hispania annis hujus aerae signata extra omnem controversiam po­nunt. Idipsum testatur etiam S. Julianus Archi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom