Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

ponit, quot a constitutione Ecclesiae Christi imperia et regna eversa! Ecclesia autem stat IS seculis in medio ruentium imperiorum et regnorum , non obstantibus tot persecutionibus, populorum migrationibus, bellorum tumultibus ; Ecclesia in omnibus tempestatibus perstitit in­concussa et hostibus suis superstes, omniaque ejus adversa tantum eo serviverunt, ut ipsi novos triumphos procurarent, quod dum Hi­storia Ecclesiastica exponit, ex hac Ecclesiae firmitate invictum pro divina ejus institutione et protectione argumentum suppeditat, a) a) Pulchre S. Ambrosius De Abraham l. 2. c. 3. ait: ,,Ecclesia tunditur secularium curarum fluctibus, sed non subruitur, caeditur, sed non labefactatur,'— spectat aliorum naufragia ipsa immunis et exsors periculi.u Sicut generatim ex Historia , ita specia- tim ex Historia Ecclesiastica disces, saepe recte maxima mala esse fontes maximorum bonorum, unde providentiae coelestis Patrisfainilias aream suam per tempestates purgantis, nostras infirmitates per acerba, sed salutifera, medicamenta curantis, et omnia in nostrum bonum vertentis acquiesces, quideunque ferat sors. 3) Momenta rationum , quibus de veritate et divinitate Religionis Christianae convinca­mur, proponit, uti sanctitatem doctrinae Chri­stianae, miracula, vaticinia, stupendam Reli­gionis Christianae, inter medios gladios et ro­gos, propagationem, et hominum in ea reti­nenda constantiam; ceteroquin tota Religio rc- > elata factis, adeoque Historia, nititur. 4) Emolumenta Religionis Christianae pa­tefacit, quod nempe Religio Christiana plura beneficia humano generi praestiterit, quod cul­turam comitem habuerit, quod praestantissi- mis institutis occasionem praebuerit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom