Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

16 5) Eandem omni tempore in Ecclesia Ca­tholica lidei morumque doctrinam exhibet, adeoqne etiam hinc, juxta promissiones Chri­sti , notam verae Ecclesiae oflert. a) a) Historia Ecclesiastica duce cognoscimus , quod inter innumeras Religionis Christianae theorias sola lie- Jigio Catholica unice firma, sihique in doctrina sem­per aequalis in praesens supersit. In humana certe potentia, aut prudentia causam tanti phoenoineni frustra quaereremus. Nimirum, quae ab hominibus erant, evanuerunt, vel mutata sunt, quod autem a Deo est, firmum et perpetuo idem permansit. 6) Propositis recte, aut prave factorum exemplis, priorum amore accendit, posterio­rum autem horrore percellit, ad ea imitanda, ad haec autem fugienda movet, lectorem pru­dentem et cautum facit. 7) Ostendit, quomodo vexata virtus saepe pulchrior ex tempestate prodierit, instar so­lis, qui e A'ictis nubibus splendidior exit, quo­modo superbum non raro flagitium , in sublime elatum, graviore lapsu ruerit, quomodo pravae artes frequenter successu carucrint et mala aliis intentata in auctores demum reciderint. 8) Historiae profanae lumen adfundit; nam quae in Ecclesia contigerant, multorum, quae in republica acta sunt, occasio fuerunt, sic controversiae Theologicae etiam rempubli- cam turbarunt, diversitas religionis discordiis, rebellionibus, bellis, emigrationibus subdito­rum ansam dedit, superstitio et fanatismus plures in civitate strages edidit, Religio nun­quam impune contempta est, et quoties mota ost sacra haec anchora, toties fluctuavit simul etiam reipublicae navis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom