Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
14 ut alios populos non memorem, plura sunt, (quorum ratio ex eorum religione, uti ex do- i trina de fato, repetitur, ex constitutione civili; exemplo potest esse vel sola Theocratia veterum Hebraeorum, ex qua plura, quae apud illos vigebant, promptum explicatum habent; ex statu Litterarum ; sic ex placitis philosophicis cum religione commixtis controversiae et haereses, ex ignorantia causarum naturalium superstitiones natae sunt. 6) Ex charactere populorum universe ; di versi enim populi diversos etiam habent characteres instar diversorum hominum; sic saepe legimus de punica fide, de Graecia mendace in. Historia, de amore patriae et libertatis veterum Romanorum, de hospitalitate Arabum etc. a) a) Ex dictis patet, quantopere ad Historiam pragmaticam conscribendam opus sit cognitione Philosophiae , Archaeologiae , Geographiae , et descriptionum itinerariarum. §• 5. Utilitas. Historia Ecclesiastica cuivis generatim '«utilis est; nam 1) Admirabile Dei institutum, pro humano genere beando, evolvit; ostendit nempe, quomodo revelationes V. Foederis per Jesum Christum consummatae, quomodo vaticinia Prophe- tarv.im in eo , et novo ejus regno, uti de dispersione Judaeorum, vocatione gentium , sa- crifiicio ubique offerendo etc. impleta sint, et quomodo demum Religio et Ecclesia Christiana ad praesentem statum devenerit. ii) Providentiam divinam in Ecclesia fundande propaganda et conservanda ob oculos 1