Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
123 Caineracensis opusculum de hac re conscripsit, quod in Concilio Romano a. 1412. celebrato Joanni 23io Pontifici obtulit. Pontifex hoc Cardinalis consilium probavit, sed operi non ante manus admovendas essecensuit, quam schisma inter tres Pontifices eotum vigens exstingvere- tur. Postquam deinde in Concilio Constantiensi omnes tres Pontifices sede moti fuissent, idem Cardinalis hoc negotium Concilio proposuit, quin tamen aliquid ibi de correctione Calendarii actum fuisset. Dein Nicolaus Cusanus Cardinalis in Concilio Basileensi eandem materiam tractavit , in quem finem etiam opusculum evulgavit, quod eodem adhuc seculo typis recenter inventis excusum fuit. At nec in Concilio Basileensi res successit. Postea Sixtus 4tus Pontifex ad correctionem Calendarii serio animum adpulit, etpropterea celebrem Mathematicum Joannem Regiomontanum, Episcopum Ra- tisbonensem a se creatum , ex Germania Romam accivit, verum eo properatis fatis erepto praeclare coepta in irritum cecidere. Occasione vero Concilii Lateranensis 5ti complures viri doctissimi et in mathematicis exercitatissimi causam Calendarii iterum resuscitarunt. Quare varia rursus in hoc argumento scripta prodiverunt. Negotium quidem in Concilio Lateranensi 5to susceptum, nihil tamen statutum fuit. Postremo viri eruditi etiam Pium 4tum Pontificem orarunt, ut in reformationem Calendarii incumberet. Itaque ex ejus nutu haec reformatio in Concilio Tridentino decreta fuit, quae tamen perfici non potuit, quia a nullo ea inita est ratio, quae approbationem meruisset. Igitur negotium plene commissum erat Sedi Aposto- licae. Acta Concilii Constantiens. in collectione Mansi T. 28. Supplement. Conciliorum Coleti