Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

124 per Mansi T. 6. Paul. Jovius Elog. Vir. lite­ris illustr. de Joanne de Monte liegio. Chri­stoph. CJavius Rom. talend. a Gregorio 13. P. M. restituti Explicatio — in Prooemio — Thuanus Histor. 1. 76. ad a. 1582. Joan. Bapt. Ricciolius CJtronol. Kef. T.l.l. 1. c. 28. F. Blon- del. Histoire du Calendrier Romain. Part. 3. livr. 1. c. 2. Correctionis Calendarii, quae tamdiu opta­batur et agitabatur , tandem feliciter peractae gloria Gregorio 13io Pontifici reservata est. Illi propter Pascha et festa mobilia ab eo pen­dentia hoc negotium cordi fuit. Acadcmias Italiae consuluit, plures astronomos ex variis nationibus Romam accersivit, etiam ad Regem Galliae litteras dedit, ut peritorum hujus regni sensa exploraret. Circa modum correctionis Calendarii diversae admodum erant sententiae. Cum Pontifex his colligendis operam daret, Aloysius Lilius celebris Astronomus et Medi­cus Romanus pro hac re librum elucubratus est. Eo autem, priusquam hunc librum edere potuisset, e vivis erepto Antonius Lilius Me­dicus illius frater hoc opus Pontifici exhibuit, qui methodum Lilii a pluribus rerum harum peritis adprobatam cum Principibus, Rebus- publicis et Academiis Catholicis communicavit. Cum autem ab illis responsum accepisset, for­mam Lilianam sibi quoque placere, Pontifex juxta illam adhibitis viris eruditis Calendarium correxit, ac Bulla: Inter gravissimas anno Incarnationis 1582 YI. Cal. Mart, edita Calen­darium vetus, seu Julianum , abrogavit, eique novum et correctum substituit, a) Bulla cit. Gregorii 13ii, Christoph. Clavius l. c. et in Compendio novae rationis restituendi Calen­darium a Gregorio 13. P. M. ad Principes

Next

/
Oldalképek
Tartalom