Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

122 §. 37. Et Gregoriánus. Intercalatio unius diei inter 23iam et: 24tam Februarii, quae omni quarto anno Ju­liano fieri consvevit, progressu temporis an­num nova ratione corrupit; nam haec interca­latio totaque anni Juliani conformatio illi hypo- thesi superstructa est, quod annus solaris astro- nomicus constet ex 365 diebus et 6 integris horis, et hae 6 horae quovis quarto anno inte­grum diem efficiant, quae tamen hypothesis haud subsistit; quia annus solaris astronomicus non constat supra 365 dies 6 integris horis, sed constat ex 365 diebus , 5 horis , 48' et 48//, adeoque annus Julianus anno solari astro- nomico 11/ et 12" longior est. llaec differentia anni Juliani ab anno solari astronomico intra 133 annos efficit 1 diem , 49/, 36". Hinc eve­nit , ut jam aetate Gregorii 13tii Pontificis a. 1582 aequinoctium vernum, quod Patres Con­cilii Nicaeni ad diem 21mam Martii defixe­runt, ad diem limam Martii reciderit, cum idem in Calendario Juliano 21ma Martii signa­tum esset, quia dicta differentia anni Juliani ab anno solari astronomico inde a temporibus Concilii Nicaeni a. 325 celebrati usque ad Gre- gorium 13ium a. 1582, seu intra 1257 annos excrevit in 9 dies, 18 horas, 38', 24", ut adeo demum evenisset, ut Pascha , quod Patres Con­cilii Nicaeni ab aequinoctio verno diei 21mae Martii assignato pendere voluerunt, progressu temporis aestate, autumno ethyeme celebraretur. Haec differentia anni Juliani ab anno so­lari astronomico jam pridem observata deside­rium et conatus remedii malo ad ferendi exci­tabat. Petrus de Alliaco Cardinalis Episcopus

Next

/
Oldalképek
Tartalom