Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
121 dam díceuti, lyram orituram, respondit: nempe ex edicto, quasi id quoque per imperii necessitatem reciperent homines. Plutarchus l. c. Post correctionem Julii Caesaris Pontifices annum iterum vitiarunt. Cum enim juxta legem Julii Caesaris diem, qui ex quadrantibus coalescit, quarto quovis anno completo intercalare oporteret, illi quarto incipiente intercalabant, ut adeo intra 36 annos 12 dies intercalati fuerint , cum tantum 9 intercalari debuissent. Hunc errorem serius demum observatum Augustus correxit, cum 12 annos sine intercalari die transigi jussit, ut illi tres dies, qui per 36 annos excreverant, sequentibus 12 annis, nullo die intercalato, absumerentur. Postea autem juxta institutum Caesaris unum diem 5to quoque anno incipiente intercalari jussit. Plinius L c. Solinus L c. Svetonius in Octavio c. 31. Macrob. I. c. Juliana anni forma a Julio Caesare, vel Augusto publicata non statim ab omnibus nationibus imperio Romano subjectis recepta est, sed paulatim progressum res habuit. Nec ii, qui annum Julianum quoad formam ad rationes solis accommodatam receperunt, plene se victori populo conformarunt; nam plures spe- ciatim quoad initium anni ab eo discreparunt, uti supra vidimus. De tempore autem, quo variae nationes morem Romanorum hac in re susceperunt, exigua sunt in scriptis veterum impressa vestigia. In primis luculentus est locus Galeni in Imum Epidem. Hippocr. ab initio , ex quo patet, jam ejus aetate apud Macedones , Asianos et complures alias nationes annum Julianum in usu fuisse.