Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

109 Aegyptii primitus fixum aliquod anni ini­tium haud statuerunt. Equidem annum sola­rem ex 365 diebus et quadrante diei constare sciverunt, sed quadrantem diei nunquam in­tercalarunt , et ideo eorum annus omni 4to anno uno die prius incepit. Aegyptii talem annum data opera constituerunt; nam Gemi­nus L c. diversum Graecorum et Aegyptiorum in ordinandis temporibus institutum referens ait, illos studuisse festos dies iisdem perpe­tuo anni tempestatibus addicere, et vernos festos dies vere, aestivos aestivo tempore, et sic porro agere , ideoque annum lunarem cer­tis annorum orbibus ad solarem reduxisse, Aegyptios autem contraria ratione festa non iisdem anni temporibus celebrare, sed ea omnes anni tempestates peragrare voluisse , ut idem festum vernum, aestivum, autumnale et liyemale esset. Hac ratione, cum festa omni 4to anno uno die retrocederent, intra spatium 1460 annorum festa eorum omnes anni dies pervagari debuerunt, sicut de hoc infra uberius. Veteres Athenienses annum auspicati sunt a prima neomenia post solstitium aestivum. Plato De legibus l. 6. §. 767. edit. Bipont. Simplicius in 5 tum Arist. Phys. aus cult. Uhr. p. 205. edit. Vénét. a. 1526. Dionys. Halicam. Antiq. Roman. 1. 1. c. 63. Festus Avienus in Arateis Prognosticis. Non tamen omnes Graeci idem, quod Athenienses, anni initium habue­runt. Plutarch, in Aristide, cf. Potter /. c. 23on ben ^a^ten ber ©riechen. a) Tardius autem Constantinopolitani aliique Graeci annum in­ceperunt a Calendis Septembris. Isaac. Mona­chi Computo priori c. 3. b) Ceterum apud Graecos diversa anni initia etiam deinceps deprehendimus, c)

Next

/
Oldalképek
Tartalom