Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

a) Ignotum est, quaenam anni initia singuli Graecia populi adhibuerint, et quo tempore hoc, vel illud anni initium apud eos invaluerit, testimonia enim antiquitatis in his deficiunt. b) E. g. Georgius Phranza Protovestiarius in Chronico l. 3. c. 17. inter Scriptores Hist. Byz. ait: ,,Tur­eae universam Urbem (Constantinopolim) in ditio­nem ac potestatem redegerunt die tertio hebdomadis (die Martis) hora ab initio diei tertia et sesqui, anno mundi 6961. Domini 1453 vicesimo nono men­sis Maji“ et ibidem c. 20. ait: ,,Ego quoque (Geor­gius Phranza, auctor hujus Chronici) in potestatem veni (Turearum , occasione expugnationis urbis C011- stantinopolitanae) omnesque dillicultates servitutis expertus miser, postremo-venditus , primo Septein­. bris anni 6962, Christi 1453.“ Ex quibus duobus locis evidens est, quod Georgius Phranza annum a Calendis Septembris ordiatur. c) E. g. Auctor Chronici Paschalis, seu Chronici Alexandrini inter Scriptores Hist. Byz. annum ab aequinoctio verno, seu 2Ima Martii inchoat, cf. Analys. Chronol. ad Chron, Paschal, ibid. S. Maximus Monachus dupliciter annum auspicatur, nempe annum lunarem a neomenia Paschali com- puti Ecclesiastici Part. 1. c. 6. et annum sola­rem a Calend. April. I. c. c. 23» Georgius Syncel- lus annum a 25ta Martii orditur Chronogr. inter Scriptores Hist. Byz. Scilicet duplex apud Graecos annus introductus est, civilis, epii a Calend. Se­ptembris , et Ecclesiasticus , seu Paschalis , qui verno tempore incipit. Imo Scriptores Graeci saepe diversa anni initia miscent, nec ad id, quod semel amplexi sunt, constanter adhaerescunt, in exemplo Auctor Chronici Alexandrini et S. Maximus Monachus annum aliquando etiam a Septembri inchoant. V. Petav. L c. T. 2. /. 9. c. 3. T. 3. in Auctario L 8. c. 5. Syri, aliique orientales initium anni in autumno et quidem in nostro Octobri statue­runt. S. Ilieron. Common, i/i Ezechiel. /. 1. c. 1.

Next

/
Oldalképek
Tartalom