Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
108 Verum in eo a Graecis Romani differebant, quod illi confecto ultimo mense, Romani autem non post Unem Februarii, sed post 23tam ejus diem intercalarent, dein autem reliquos quinque Februarii dies post intercalationem subjungerent. Macrob. I. c. c. 13. d) Juxta Livium l. c. ipse Numa remedium liuic malo attulit ^ sic enim de Numa loquitur: „omnium primum ad cursum lunae in 12 menses describit annum, quem (quia tricenos dies singulis mensibus luna non explet, desuntque dies solido anno , qui solstitiali circumagitur orbe) intercalaribus mensibus interponendis ita dispensavit, ut quarto et vigesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis annorum omnium spatiis dies congruerent.“ Haec verba quidem satis obscura sunt, ita tamen exponi posse videntur : errore nondum comperto intra octo annos juxta dictam legem 90 dies intercalabantur. Cum autem 8vo quovis anno bac ratione propter superfluum, seu 355tum diem, quem Numa anno addidit, octo dies redundarent, hoc demum observato , ut error emendaretur, Numa statuit, ut 3tio quoque octennio non 90, sed duntaxat 66 dies, 24 diebus subductis, intercalarentur, cf. Macrob. L. c. Quod jam ad initium anni apud varias nationes adtinet: Hebraei duplicem annum habuerunt , nempe civilem et sacrum. Initium anni civilis duxerunt a mense Tischri, seu mense 7mo, idest a prima neomenia Octobris, initium autem anni Sacri juxta legem Mosis Exo. 12, 2. duxerunt a mense Nisan, seu a prima neomenia Aprilis et hoc in memoriam , quod Hebraei 15ta hujus mensis ex Aegypto egressi sint. Ceterum annus sacer tantum in tribus magnis Hebraeorum Festis observabatur, in omnibus autem negotiis civilibus, contractibus , decimarum praestationibus, imo in ipsis etiam annis Sabbaticis et Jubilaei antiquum anni initium a prima neomenia Octobris , seu annus civilis retentus est. Jos. Flavius Antiq. Jud. /.1. c. 3. 3dbn /. c.