Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
102 lunam diebus amplius 29, hoc est, circiter 30iuo orbem suum perficere observarent, singulos menses lunares assumpserunt 30 dierum et sic annum lunarem ex 12 mensibus lunaribus constantem 300 dierum constituerunt. Praeterea, cum alternis pene annis solaribus lunam tredecies renovari animadverterent, ad annum suum lunarem cum sole exaequandum biennio quolibet exacto mensem 30 dierum adjecerunt, ut annus alternis 12, alternis 13 mensibus constaret. Periodum horum alternorum annorum , quibus ista mensis intercalatio fiebat, Trieteridem , seu circuitum triennii appellarunt, eo- quod 3tio quovis anno intercalaretur, quamvis reapse tantum dieteris, seu periodus biennii esset. Piac ratione veteres illi Graeci justo longiores annos habuerunt; nam diebus inter duos eorum annos ex aequo distributis ad unum annum 375 dies venerunt. Hippo erat. /. de carnibus in fine , Plerodot. in Clio c. 32. et in Euterpe c. 4. Aristotcl. De Hist. Animal. I. 6. c. 20. Geminus in Element. Astronom, c. 6. apud Dionys. Petavium De doctrina tempo ru-rh. T. 3. Plinius Hist. Natur. I. 34. c. 6. Diogenes Laertius in Cleobulo, Censorinus l. c. c. 18. Solon primus inter Graecos observasse traditur, quod mensis lunaris 30 diebus minor sit. linde Atheniensibus persvasit, ut annos ad lunae motum accuratius conformarent. Ideo etiam 30mam diem, quae antea integra priori lunae dabatur, eoquod mensis lunaris 30 dierum esse putaretur, ivijv, y.al vkav, antiquam et novam appellari jussit, ita ut pars hujus diei mensi finienti, pars autem mensi instanti tribueretur, lioc facto parte una 30mae diei mensem lunarem imminuit, a) Neque tamen