Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
103 institutum ístlioc Solonis a Graecis omnibus receptum est, inultis porro quoque penes antiquam longiorem anni lunaris formam permanentibus. Observato autem postea errore varias annorum periodos excogitarunt, per quas factis certis intercalationibus rationes solis et lunae exaequari crediderunt. Sic rejecta trieteride producta est tetraeteris, seu periodus quatuor annorum, a Graecis tamen appellata pentaeteris, seu periodus quinque annorum, eoquod quinto quovis anno rediret. Cum scilicet Graeci animadverterent, annum solarem constare ex 365 diebus et 4ta circiter diei parte ,. quae unum in quadriennio diem conficeret, periodum quatuor annorum 1461 dies complectentem induxerunt. Quia autem haec periodus, uti dictum, 5to semper anno recurreret, agon et in Elide Jovi Olympio et Romae Capitolino 5to quoque anno celebrabatur. Quod tamen hoc quadriennii tempus tantum ad solem , non etiam lunam, ut initio credebatur, conformatum esse postea experientia doceret, illud dupplicatum est, atque hac ratione octaeteris , seu periodus 8 annorum prodivit, en- neaétcris a Graecis vocitata, quia Imus ejus annus 9no quoque anno redibat. Haec, utpote ex duabus tetraeteridibus composita, 2922 dies complectebatur, in qua tres embolimaei menses erant, scilicet anno 3tio, 5to et 8\o. Quoniam autem octaeteris lunaris cum tribus embolimaeis mensibus 2923^ fere dies colligit, ideo heccaedecaeteris, seu periodus 16 annorum invecta est, in qua compensando lunae cursui triduum intercalabatur. Rursus, postquam Graeci intellexissent, accessione illa tridui jiost 10 hcccaedecaeteridas , seu 160 annos, tricenos dies supra- annum solarem redundare,