Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

6 factum, vt priuati superioris aeui homines non facile alibi, quam coram sacerdotibus contraherent, testarentur, possessiones caperent, diuiderent, permutarent, abalienarentque. Jussi quoque re­lationes facere, inquirere, paria, priuilegia elar­giri. Ciuilia authoritate Principum, Ducum, Magistratuum publicorum, praeprimis Palatinorum Curiae Judicum, subin et Comitum Prouincialium, ac Curialium, per manus Cancellariorum, et No­tariorum, sunt edita. |V. exempla in Codice Hun­garian Diplomatico. §. 4. Vetusta, quae aetatem nostram, et huic proximam, origine superant, censentur j sunt- que gradus diuersissimi. His opponuntur recen- tiora: Decreta, Intimata, literae collationales, pri- uilegiales, sententionales iudiciariae etc. Cf. Car. Molinaei comment, in consuet. Operum 00. Paris. 1631. f. tom. I. tit. p. §. 8. nro 74. V. Gönner. Entwurf eines Gesetzbuches für das gerichtliche Verfahren. Band II. p. 441. sqq. Blakstone, Com­mentaries on the Laws of England. Book II. Lon­don p. 195. etc. §. 5. Protographa manum primam refe­runt, ideo etiam originalia, authographa etc. dicta. Plura interdum v. c. in pacis foederi­bus, tractatibus, contractibus, sunt de verbo ad verbum exarata, chartae pariculae, aut pari- clae dictae: Andreae II. decretum A. 1222. re­gno concessum aurea bulla roboratum in septup- plo; ecclesiis anno 1223. datum in dupplo ema- nauit. Protographa in yna eadem materia, in mem­brana vel papyro, bis pluriesye descripta, atque in partes dissecta, cyrographa, a forma vero sectionis per medias alphabeti literas , verba, vel imagines, chartae partitae, intercisae, vel

Next

/
Oldalképek
Tartalom