Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

7 indentatae sunt compellatae. Manu propria descripta stricte Autographa, et Chyrogra- p h a censentur. Exempla vide sub Bela III, et IV» in Codice Diplomatico.. §. 6. Apographa secunda, aut tertia eti­am manu, verbaliter vel sensualiter, certis sub formulis: de verbo ad verbum, nihil ad­dendo vel minuendo, quod se iis um mu­tet; vel: ad continentiam, sunt transcripta, vulgo copiae vel transumta compellata,Tran­sumta regum sunt vna literae coniirmatoriae. Aliorum vel appensis sigillis authenticatae: tale est decretum Andreae II. per quatuor episco­pos sub initio regiminis Caroli Boberti certifica- tum , in archiuo Primatiali a me detectum ; vel certis formulis: vidimus, inspeximus, non rasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte vitiatas etc. per Notarios publicos verificatae; quales sunt tra­ctatuum inter Ludoujcum regem Hungáriáé, et Jo- annam Siciliae reginam, confectorum copiae, vi­di mata e dicuntur, aut per loca credibilia, vel curiam regiam, tr a n s u m ta e. His formulis caren­tes sunt copiae simplices, insertae vel in regestra v. g. in regestrum Comitatus de Thu- rocz A. 1391. per Emericum Bubejt, Curiae regi­ae Judicem, in formulariumque Stili p^rThomam de Nyirkálló; vel in codicillum, v. e. per Anto­nium Veranczium , Archiepiscopum Strigon. Ste­phanum Jstuanfium, Pro Palatinum, in ysum pro­prium ; vel in Codicem per viros artis di pio— maticae peritos vsus publici gratia: v. c. per Adar- mum Georgium Kollár, Carolum Wagner, Geor— gium Pray, Josephum Koller etc. vel authoritate duntaxat cuiusdam Notarii, sine authentico sigil­lo, priuala nominis subscriptione ad fidem tran—

Next

/
Oldalképek
Tartalom