Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
5 §. 2. Ne seu temporum iniuriis, fortunae casibus, intercidant seu lioininum iniquitate vitium patiantur, curatum prouide fuit: sunt Diplomata locis sacris primitus, in basilicis, templorum sacri- stiis, mox aliis etiam loeis publicis, recondita, ac viris religione, ac i ure iurando obstrictis, re- gestranda, conseruanda, custodienda, et altiori nonnisi iussu in paribus elargienda, concredita domi quoque nostrae : Acta Proto regis Stephani in archiuo Capituli Strigoniensis sunt A. 1269. re*- quisita. Andreae II. II. H. constitutionis sub bulla aurea A. 1222. editae par vnum in registro ro- mani Pontificis, alterum penes Hospitale, tertium penes Templum Albaregalense, quartum apud regem, quintum in Capitulo Strigoniensi, sextum in Coloczensi, septimum apud Palatinum, qui pro tempore fuerit, est depositum. Stephanus Y. A. 1271. diplomata a Capitulo Albaregalensi requi- siuit. Wladislaus II. R. H. donationales Mathiae in domo sua Tauernicali requiri fecit. Ideo loca haec sacra, publica, iure archiui gaudentia, fide digna , vulgo credibilia, dicebantur. Cf. Jac. Wen- ker Collecta archiui et cancellariae iura Argent. 1715. 4. StudhofF, de archiuorum publicorum origine et auctor. Lips. 1797. 4. Kosselius de archi- uis. Harderovic 1777. 4. etc. §. 5. Ecclesiastica sunt diplomata, quae Sacerdotum, vli romani Pontificis, Episcoporum, Capitulorum, Conuentuum religiosorum, Capellae regiae Comitum, iure proprio, aut lege tenus aqu'is i to, emanarunt. Sunt haec numero plurima: magna, quam aetas omnis christiana de fidei Sacerdotum integritate ac conscientiae puritate habuit opinione, artis item scribendi peritia, ipsis fere solum propria, monumentorum denique custodia.