Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
/ ligiosorum literae fuerant hunc in modum: „Nos enim ipsius N. praeceptis in omnibus fideliter obe- dire cupientes, vt tenemur, vnacum praefato Petro de Andorfalva, homine e i u sd e m, hominem nostrum fide dignum, Magistrum bullatum, socium et concanonicum nostrum , ad praemissa peragenda pro testimonio transmisimus. Tandem üdém ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in Dominica Judica proxime praeterita, ad facies praedictarum viginti duarum curiarum, seu fundorum et molendini, vicinis et commeta- neis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibus, accedendo praefatam Nobilem Dominam Cecíliám vocatam in dominium earundem introduxissent, easdem i ure sibi attinente perpetuo possidendas statuendo, nemine contradictore existente et inibi appárente. Datum nono die termini praenolati, anno Domini vt supra. L. S. — Privatorum vero fassionalium coram loco credibili aut magistratu publico formula fuerat sequens :s Possessiones Gymolth elZenthmiklós vocatas, cum omnibus utilitatibus, quovis nomine vocitatis, ad eas spectantibus et pertinentibus iure perpetuo et irrevocabiliter saepedictae ecclesiae Varadiensi dedisset, tradidisset et perpetuasset possidendas, tenendas et habendas; imo dedit, contulit, perpetravit coram nobis. In cuius memoriam, firmitatem et stabilitatem perpetuam, ad petitionem vtra- rumque partium praesentes litteras nostras concessimus patentes^ memoriali sigillo nostro consignatas; quas, quum praesentes nobis in specie fuerint reportatae, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum in festo B. Andreae Apostoli. Anno Domini MCCCLVIII. L. S. Nec hae execulionis formulae fuerant constantes et vnifor25