Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
dum non esse; quid ita? quia a principio hoc latissime dissentitur. — Dissentiri, luce meridiana lucidius esi; vix enim ullam doctrinae Christianae partem esse arbitror, quae tanto reprobetur dissensu; omnibus enim et veteribus et recentioribus Ecclesiis, quae quidem aliquanti sunt, principium isthoc commovet stomachum. — id igitur, quod tanto quaeritur et promittitur hiatu, et credendum esse, et non esse credendum, sequitur. — Quid est, si hoc non, refellere seipsum? ** * Haec est principii hujus systematica origo. — Poslquam connaturaliter ex systemate protestantico prosiliit, raptum avide est ab hominibus, ad idem sciscendum jam antea, alio ex principio , praeparatis; ex eo nempe, quod ex doctrinis, in quibus dissentitur, si pro necessariis salutis conditionibus habeantur, oriri odia, persecutiones, et bella necesse esset. — Atque hoc, parte maxima ad incredulos pertinens, hominum genus, praecipuas in sustinendo eo principio partes agit, illudque, jam ostentata discerptarum doctrinarum necessitatis invidia, jam prote- stantismi obtentu, sustentat. — Quo societatis mendacio, fallit incautos quosque protestantes, et, ad utroque modo luendum, incredibili incredulitatis proventu, impellit. Tametsi, uti liquet, sernet ipsum hoc principium discerpat , nullum attamen aeque, atque istud, audaci Japeti proge niei acceptum est, propterea, quod imprimis aptum et efficax ad exequendum positivas quasque Christianas doctrinas abo lendi consilium, esset. Haud opus est, hoc loco speciatim de principii hujus agere pernicie ; affatim enim haec in fragmentorum serie nudatur. b) Refellit, principio consensionis. Doctrinis, in quibus dissentitur, mortificatis, connaturaliter quaesitum ; quaenam ergo doctrinae sint, quas pro necessariis salutis conditionibus oporteat haberi ? — Quaestio haec prorsus naturaliter genuit sequens principium : Eas unice doctrinas pro necessariis ad salutem conditionibus haberi debere, in quibus omnes aui fere omnes. Christiani consentiunt. Belle profecto ! — Caeterum nihil hoc principium aliud est, quam portio quaedam earum inventionum, quas cura discriminis fundamentalium et non fundamentalium articulorum generavit; — refellitur igitur 96