Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

íis ómnibus, quibus illud discrimen, (trag. Isag. 3o. 3l. 32.) — Sed refellit etiam seipsum , ob indubitatam o- mnium Christianarum ecclesiarum , de verae ac unice sal- vificae Ecelesiae sensu, sensui neotericorum horum ad­verso, sententiam ad consensionem; (§. 20.) — ut adeo ex eodem consensionis principio universalis haec neoterica ec­clesia et vera esse, et non esse intelligatur. •— Quid quod idem hoc principium irrationabile omnino, * «— obno- xiumque dijficultalibus sit, nunquam ad liquidum extri­candis ? ** * Irrationabile , inquam ; hoc enim principio stante, sequi­tur 1) ab hominum pendere acceptatione et placeto, quid neces- sarium ad salutem esse velint et quid non ? cum necessarium sit, si consentiant, secus vero, si sint dissentientes. — Violari profecto insolentius Divinitatis jura haud possunt, quam hoc, sanae adverso rationi, neotericae plebis — scito, quo , ut cla­rum est, necessariae ^aZutw-conditiones, ad ejus utique, qui sal­vat, pertinentes jus, hominum relinquuntur arbitrio ! — Sequi­tur 2) evenire omnino posse, ut aliquid jam creditu necessarium sit, jam iterum non sit; siquidem constet, magnas diversis temporibus fieri consensionis et dissensionis vicissitudines; sicut vel exemplo vicissitudinis, quae sexto decimo saeculo accidit, exploratum habetur; —> plures enim doctrinas, magno Chri­stianorum consensu pro divinis habitas antea, abolitas per re­formationem fuisse, ab eoque tempore acerrimam de iisdem caepisse dissensionem, palam cuique est, fateturque Lutherus, dum agnoscit candide, se primum, atque in principio solum fuisse, qui, adversus consensum orbis terrarum, aliter et sen­tire et docere auderet. (Frag, Isag. §. 12.) —• Quod igitur an­tea recte, ut necessaria conditio salutis, quia tanto fultum con­sensu, credebatur, — idem hoc deinde, quia consensui dissen­sio successit, desiit necessarium esse!! — num, quaeso, id pro­be. et rationabiliter? — Quam casui huic aptum id est, quod Cicero olim in eos , qui virtutis ac vitii discrimen ab hominum arcessebant decretis, dixit! ** Implicari boc principium difficultatibus, haud extricandis 1-cile, intelliget sagax quisque ejusdem examinator, — Eíío specimen duntaxat aliquod examinis daturus, quaero: quaenam illa sint, in quibus universim consentitur ? haec enim, quia omnibus eo ex principio ad salutem necessaria , cognosci ab o- mnibus, — etiam indoctis ac rudibus, — et cognosci quidem certo, oportet; proinde etiam ante omnia definiri certo; — ce­Fragm. IIL G

Next

/
Oldalképek
Tartalom