Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

ecclesiam; — negant igitur omnes, ita dictae, integrantes parfes, atque hoc ipso collectio ipsa, seu ipsa haec prae- tensa universalis Ecclesia. — Nulla nempe harum Eccle­siarum se ullius novae Ecclesiae partem, sed per se sub­sistens totum, seu, ipsam J. Christi Ecclesiam exclusive, esse judicat et credit. * * Cum in eo universi hi MichaV,litae conveniant, id, quod Christianorum omnium consensu ratum est, haberi pro veritate, credique necessario debere, sii uti mox liquebit uberius ; sequitur, inventionem hanc novam, quia omnium reprobatam consensu, reprobari oportere. 8. 32. 6) Seipsam, propriis principiis refellit. Td perlepldum est, quod thrazonica haec moles sei- psam propriis etiam principiis refellat. -— Quid mirum? erroris et vitiositatis nititur spiritu , experte cohaesionis et consilii. •— Omnium, quae revidere hoc loco intendo, principiorum, mater est, systematis protestantiei vitiositas, de qua actum jam. — Nata hinc principia, ut tanto ma­gis singulorum patescat indoles, ea serie , qua nata sunt, repraesentare juvabit. a) Refellit, principio dissensionis. Defectus efficacis, abolita Ecclesiae authoritate, con­sensionis medii , peperit prorsus connaturaliter de doctri­nis, antea consentienter , ceu ad salutem necessariis, cre­ditis, dissensiones. — Hoc principium mali! — In dissen• sionum tumultu cura salutis extorsit quaestionem: quid tandem sit creditu necessarium? — Questio haec, in com­petentis judicis defectu, impossibilis definitu, genuit prin­cipium sequens: Nihil eorum, in quibus dissentitur, neces­sarium ad salutem esse. * — Hoc principium est quaedam quasi porta, qua Ecclesiae dissentientes ad ecclesiam Chri­sti , unice salvificam, introducuntur. •— Quanti vero est? nauci, sine dubio; proprio enim se ipsum, hocque ipsa ecclesiam quoque, in eo fundatam, enecat spiritu; — nam, si ratum est, sequitur, id, quod adfirmat, credeit-

Next

/
Oldalképek
Tartalom