Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
vel nomadum copia una civitas; — vel rerum publicarum multitudo unum Regnum; inepte enim, hoc vel illud, partem dicas alterius, nisi cum altero hoc, aliquo, sub ordinationis praesertim, nexu cohaerere constet. S. 3o. 4) Quae seipsam ignorat. Quare haud mirum , quod ridicula haec 'ecclesia se- metipsam ignoret. •— Quare ex patronis ac tutoribus illius: quaenam? •— et ubinam nova haec, unice salvifica, ecclesia habitet? •— spondeo, aut aqua haerebit, aut stomachum vel risum, in monstranda, movebunt; alii enim hanc, alii illam, aliam alii, pro sensuum, de articulis, creditu necessariis, varietate, ecclesiam monstrabunt; atque ita, illud, quod imprimis certum, exploratumque homini Christiano esse oportet, anceps et inexploratum relinquent. >— Ita nempe, miseri! ecclesiam, ipso, quia praepostero , inveniendi conatu , amittunt. * * Invisibilis ecclesiae inventionem, velut incoctum, infole- randumque necessitatis partum, reprobant novi hi reformatores consentienter; — num Aevo aedificatio, quam moliuntur, aiiud sit, quam incocta quaedam ejusdem invisibilis ecclesiae, sub paradoxa wíiM fomia, repraesentatio ? decernant ex praemissis non praeoccupati judices. — Facile mtelligas, iis omnibus, quae illam reprobant, premi hanc quoque visibiliter — invisibilem ecclesiam» S. 3i. 5) Seipsam negat. Quid quod nova haec Ecclesia seipsam neget etiam? — negat enim id se esse, quod eam esse aristarchi illius narrant, veram nempe , et unice salvificam ecclesiam. •—- Num ita est? audi: novae hujus universalis ecclesiae partes integrantes, sicuti contenditur, sunt, Ecclesiae Christianae particulares, v. c. Romana, Constantinopolitana, Moschovitica, Lutherana, Calviniana, ita porro. •— Quid vero singula haec , sic dicta pars, de nova illa sentit ecclesia? — negat, absque omni ambiguitate, et partem se hujusmodi Ecclesiae esse, et, universalem hanc ecclesiarum collectionem, esse veram Christi ac unice salvificam