Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

pro viribus hunc finem. — Sustineri vero eundem nullo omnium, quae adhuc quaesita sunt, media posse, si mhil aliud, hodierna eerie experientia, convincit. — Solam certe ad finem hunc aptam et efiicacem authoritatem esse, in primo necessitatis casu, cum a Lutheri obitu omnia verterentur susdeque , convinceban­tur, facto ad symbolorum authoritatem, invito licet systemate, recursu. __ Ipsa etiam neotericorum adversus eam , veiut ini­micam libertatis, reclamatio, efficacem esse, demonstrat. — Sed nempe reclamationis fundamentum, — minuit efficaciam! huma­nam enim esse, nec tolerandam proinde, haud temere conten­ditur. — Quid ergo in serio conservandae doctrinarum integri­tatis studio agendum:’ — monstranda reclamantibus authoritatis istius divina origo; quod, quia clare scriptum est, monstratu est facile. —- Si hoc demonstrationis genere perit reformationis opus, cogitandum Christiane, fortrterque decernendum: prae­stare, ut de medio pereat opus hominis, quam opus, quod ex Deo est. Haec proxilius nonnihil , vix tamen inutiliter : omnia enim scopo, quem mihi praefixi, proxime aut eminus connexa sunt. — S. 29. 3) Umbratilis. Propius strue nova inspecta, patet, nil eam minus, quam ecclesiam seu esse, seu dici posse. •— Ecclesiam, quia vera Christi discipulorum socielas est, copulari mutuo nexu, sibique cohaerentem esse oportet, ita, ut membra singula ad mutuam aliorum opem composita sint; — sunt- ne ? ohe ! nihil est, .quo invicem sic dictae compositi partes nectantur ; — nullum commune vinculum , quo cohaere­ant; — nulla invicem mutuae opis cura tanguntur; — longe abest et doctrinarum, et animorum, et ministerii, hu- jusque ac partium totius, vi subordinations, connexio; — quo fit, ut universa haec moles nil aliud sit, quam dis­jecta quaedam congeries, et incohaerens cumulus, similis aut Pentheo, discerpto a Bachis; •— aut equo Durii, ma­gnum diversorum spirituum exercitum continenti, (Clem. Alex. Strom, lib. 2.) — aut strui illi philosophicae, de qua La­ctantius (Frag. Isag. §. 40. sub. ***) — Proinde, haud ve­ra , sed umbratilis ecclesia. * * Tam parum nempe incohaerentes illi coetus diri una eccle­sia possunt, quam disjectorum lapidum multitudo una domus; —

Next

/
Oldalképek
Tartalom