Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
10 tis (Bill. Tiieol. part. 3. p. 442-) principio: 2íué bemj'cnő gen, waö Anfangs fefjr nterf lieft gemalt würbe, fcftítefjen wtr wit Sfocftí auf bannige, waé ftejfanbtg — fortgeftet — Nihil est, quod principio huic obstet; quia fixas in infillabili Dei verbo radices habet; objectum enim illius est, ecclesia, — cpus viri sapientis, quod non perit; (Math. j. 34.) — domus aedificata super petram, quae nullis vinci viribus po- test,- (ibid. 16. 18.) — opus ex Deo, et, omni ex parte, plantatio Patris coelestis, hocque ipso, mansura semper, et quidem omni ex parte; quia est plantatio Patris omni ex parte; (Act 5. 39* seqq.) •— ut plures positivas de perennatura universa evangelica constitutione promissiones praeteream , positas in promptu , passimque recognitas. * Intellige : demptis iis, quae ad initia, et plantationem duntaxat Regni Dei, necessaria erant plantato eodem et roborato, connatura iter desitura; — tum iis, quae, in ea populorum in u- nam societatem adunatione, tolerata magis ad interim, quam in perpetuum constituta fuisse, ex scripturis ipsis manifestum fit; — denique omnibus accessoriis et contingentibus eventibus, quos manifste vd a libero Apostolorum arbitrio profectos, vel per eorum temporum rationes imperatos fuisse constat. — Omnia haec usque ad<o discreta in Dei verbo invenias, ut confundi cum caeteris, mansuris semper, haud possint, praeterquam a talpis, . aut hominibus, praeparatis ad piscandum in turbido. $. 6. Ex hujus principii amussi, qualem Ecclesiam Christi semper esse oportet? Ex hujus principii formula, prompta est verae ecclesiae a quovis spurio Christiano coetu discretio. — Videndum dumtaxat diligenter, qualis ecclesia Christi, semotis accessoriis, et temporalibus, (§. praec. sub*) fuerit in principio, Apostolis superstitibus? — Quae ecclesia, charade- res eosdem, qui illam tunc distinguebant, adhuc et requirit et praesefert, illa ipsa est, quam, quia Dei opus, perennare ad saeculi finem, proque vera Christi ecclesia agnoscere, necesse est. * * Eximius principii hujus usus vel ex eo mirifice emicat, Ciuod solo quoque ejus intuitu ac vi, omne, cujusvis novae ac