Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
posteritis ©rtae ecclesiae, pretium, — fundataque seu in illapsis successive corruptionibus, — seu in consensionis impossibilitate excusatio, — hocque ipso, omnis etiam reformationis necessitas, pereat! — Omnia enim haec supponunt luculente, desiisse Ecclesiam Dei posterius talem esse, qualis in principio fuit; quodve manifesta in originali fuit ecclesia, non fuisse constanter. (§. 5.) S. 7. 1) Extraordinariam* Primo, ecclesia Christi in Scripturis S. repraesentatur, ut extraordinaria quaedam hominum, Deum verum colentium, societas; seu enim author em spectes, a quo? — seu finem, quare? — seu modum, quo structa est? insolitam prorsus prodit existenliam. -— Deo, visibilem hominis, inaudito prodigio, induto formam, authore, structa est; — quare vero ? ut expedita omnibus, praeditis bona voluntate, (Z«c. 2. 14.) fiat cognitio veritatis et vir-> tutis; •— ut aboleatur error et peccatum; — ut, remoto erroris et peccati obstaculo, procuretur universis pax et salus. — Fine hoc de medio saeculi cqllecta, atque in orbis terrarum medio, velut divina quaedam, universalem excitans attentionem civitas, collocata est. — Modus, quo structa est, nihil, in omni retro antiquitate, habet similet manifestis enim extraordinariae providentiae signis et excitatam et constitutam fuisse, tam luculente perhibet Seri-« ptura, ut ne ii quidem, qui, salvandorum dissentientium consilio, eam, velut domum viri insipientis, (Matth. 7.) a- trociter discerptam repraesentant, audeant infieiari. (v. /?echer, op. cit. p. 298. et 653.) — Ecclesiam igitur, tam extraordinario authore, — fine, — et modo, in orbem terrarum introductam, extraordinarioque. habitu repraesentatam in principio, non tantum involvi unquam tenebris, — compelli sub scamnum, — fierique invisibilem, manifeste repugnat, — verum distinguentem semper in adventit iorum coetuum medio praeferre figuram, omnique tempore peculiaris divinae providentiae influxus argumentis conspicuam esse, atque talem, qualis in principio fuit, conservari semper oportet. — Circumspice jam universas, quae hodie sunt, Christianas ecclesias, et decerne, quaenam ex omnibus externi quoque habitus splendore