Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
3) Ut, unicum notitiarum Christianarum principium, scriptura, credatur, nec proinde quidquam de Christi sive doctrina, sive Ecclesia, praeterquam codicis sacri probatum authoritate, statuatur, protestantismi principium est, a quo deflectere proteslanti, si censeri hoc velit nomine, haud licet. — An non deflectitur? •— Circumspice modum, quo nova progenies haec neoterica aedificat Ecclesiam. — Aedificat nempe inconsultis, quin immo, uti videbimus postea, invitis et reclamantibus scripturis. — Sapientiae saeculi, humanorumque, oppido fallibilium, ratiociniorum , nec non phaleratorum, ad fallendos incautos efficaciam verborum et sententiarum manuductione, agitur res, a positiva unice Dei revelantis authoritate dependens. — Dilatari viam salutis, ac proinde Ecclesiam quoque u- nice salvificam oportere, sciscitur; — quonam ex principio ? primo : quia crudele ac inhumanum , divinaeque et sapientiae et honilati adversum foret, tantam dissentientium multitudinem excludere ab Ecclesia unice salvifica /■—(Quasi vero, quid hoc in argumento sapientiae ac bonitati Dei consonum aut dissonum sit? disci ex scriptura seu non possit, seu, in protestantico systemate, non debeat! •— item, quasi vero adversum sapientiae et bonitati Divinae sit, excludere multos ab ecclesia salvifica, si multi sint, qui associare sese salvificae illi ecclesiae nolint; ■— demum , quasi crudele et inhumanum, adversumque sapientiae et bonitati divinae sit, insistere fortiter praescriptis conditionibus salutis, reprobareque multos , si multi sint, qui implere illas nolint'J ■— Secundo: quia ex adverso de ecclesia, unice salvifica, sensu, sequi necesse esset, odia, persecutiones, et bella, mala et privatim et publice perniciosa. •— (Si pro adverso de Ecclesia sensu, positiva Dei, per scripturam lo- quentis, authoritas, quae ante omnia, et unice spectari a protestante debet, spondeat, sequitur, hac consectariorum stultitia ipsam impeti Divinitatem) •— ln his, veiut unico neoterici operis cardine, verti universam novam molem, — haec exornari, juvarique magno et atroce tragoediarum, partim ex quibusdam a contextu studiose avulsis historiarum fragmentis ad invidiam apte compositarum , •— partim ex praeparata a Christianae rei hostibus camerina de-