Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Só Nonne, pars est protestantki systematis Omnino; sed l) ut medium duniaxat, ad sustinendum, non ad evertendum fmem ; — 2) ut alligata ad recipieryias omnes, contentas in scripturis , fidei et morum doctrinas, claritatis, ac~ que protestantici principii, manuductione cognoscendas; proinde, ciligata sic ad principium claritatis, sicuii alligata apud nos est, ad principium Ecclesiasticae authoritatis; —■ ad principia, suppo­nenda uti inque recipiendae universae religionis necessitatem, et excludentia consensionis impossibilitatem, damnantiaque hoc ipso neotericam, quae hanc parit, libertatem. — Sed plura mox. c) Eorundem principiorum, cum neoterico spiritu5 confrontatio. Caeterum, neotericum hunc spiritum, spiritum prote- stantismi esse haud posse, ex eo luce clarius emicat, quod nullum systematis protestantium principium sit, quod is relinquat immotum, — seu non violet. —— 1) Christianae Religionis puritas et integritas, atque ntriusque et habendae et conservandae necessitas, — uni­versae reformationis puppis et prora, praetensusque finis, — neoterico huic spiritui e diametro opposita est; quis enim haec ibi requirat, ubi horum hac in vita impossibilitas, fundamentalis est? — 2) Inviolabilitas authoritatis scripturarum, sine dubio poscit, ut hae, quia Dei verbum, tractentur timorate ac reverenter, idque unice summa agatur cura, ut proprii eruantur sensus, congruentes sono, — verbis, — con­textui, — analogis locis, ita porro. — Num agitur ita ? proh ! nihil cogitari petulantius, aut magis projanum eo mo­do potest, quo inviolabile hoc Dei verbum versat neoterici spiritus audacia. *— Incredibilis , inde a gnosficae proge­niei temporibus inaudita, divinarum scripturarum profa­natio , palam nota est, incassum a timorata, et Dei verbi reverenle, protestantium parte, castigata. — De atro hoc violatae scripturarum authoritatis reatu agitur pluribus fragmentorum meorum loeis, quo ii, qui fors, quid in vicinia atque in medio etiam agatur, ignorant, remit­tuntur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom