Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
nem. *—Quia v. c. finis civilis societatis est civium felicitas, per rerum et persolarum securitatem obtinenda, ideo recte cura hujus felicitatis ad societatis pertinere spiritum creditur. — Igitur similiter, ea ex his principiis duntaxat eo pertinere censenda sunt, quae immediate protestan- tismi adtinent finem, manente caeterorum, quae mediorum duntaxat ad finem hunc habent rationem, ad illa, ve- lut principalia, ea subordination, qua subordinari media et solent et debent ipsi fini, ita, ut adinvento mediorum cum fine conflictu, illa aboleri, quaerique alia, fini apta, neces- se sit. — Ex his , quaenam sint ad protestantismi pertinentia spiritum? dijudicatu arduum haud est. — Reformatio, ut vidimus, et praetensa restauratio originalis Jesu Christi Religionis, quae partim suis truncata partibus, partim foedata per additamenta humana fuisse praetendebatur, ceu necessaria omnino conclamata luit. — Religicr- nis igitur Christianae puritas et integritas, restituenda postliminio, hisque connexae inviolabili!as scripturarum vindicatio, religiosae hujus revolutionis fuit seu verus, seu praetensus, finis. •— Ex principiis ergo, horsum pertinentibus, aestimare protestantismi spiritum, oportet. — Quo igitur spectant aha, v. c. Claritas et Libertas ? ad media, sine omni dubio. — Ubertas, a Patrum, Conciliorum, universaeque Ecclesiae authoritate expedita^ aptum videbatur medium, ad abolendas quasvis superinductas ea authoritate abominationes doctrinarum, stahiliendasque doctrinas originales, si apto manuduceretur medio in discernendis; aptum vero ad manuducendam libertatem, suapte coecam, medium, videbatur claritas. — Quam ergo et a sana abhorret ratione, et protestantismo injuriosa est, vulgata neotericorum persuasio, obstinate tuentium, protestantismi spiritum, fundari in asserta libertate? •— Confunditur nempe inscite, aut consulto, spiritus protestantismi cnm philo sophi'smi spiritu, fundato in vaga libertate, omni, ast positivae praesertim Religioni, exitiosa, — adversa Protestantismi fini, — hocque ipso, spiritui etiam. — At :