Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Sa * Cum Traditio, intellecta rite, nil sil aliud, quam Christia­nae Religionis continua inde ab Apostolis praedicatio, in scripiis Patrum, et aliis ecclesiasticis documentis conservata; haud adpa- ret. congrua reprobationis illius ratio eo in systemate, aut, si mavis, ea in Ecclesia, quae (Aug. Conf. art. 7.) credit, puri e- vangeiii praedicationem in Ecclesia Christi manere oportere sem­per. — Kane fidem, cum hoc principio, aegre componas. Cum adversus haec Catholici urgerent, esse quasdam doctrinas , consentienter adhuc habitas pro divinis, quae disci, praeterquam ex Traditione, haud possent; absque ulteriore doctrinarum illarum examine assertum est, prae­misso principio consentanee, omnes evangelicas doctrinas, praedicatas in principio, contineri in scripturis, nec pro­inde opus esse Traditione. •— Hinc decretum: Quartum principium. Scripturas sacras complecti omnia, praedicata in prin­cipio divinamque earum dotem, esse plenitudinem. * * Sunt inter ipsos docti proteslantes, qui scripturas ipsas nonnisi ex Traditione demonstrari posse tuentia , — tum mi«. qui omnia, quibus impugnari solet traditio, verti summo jure adversus sriptuvas posse, defendunt; quo, caeteros inter, pei tinet Grotius, —■ Oppido igitur periculose abolita Traditioni an toritas ; — sed et temere; quia invitis scripturis, et adverso u» niversi Christiani orbis consensu. Cum porro demonstraretur, et eas, quae aboleban tur, doctrinas, et Traditionis autoritatem, Patrum, Con­ciliorum, totiusque Ecclesiae, quin Christianorum ominum consensu, stabilitam haberi; eo ventum est, ut in nego ­tio religionis sola Scripturae S. authoritas valere decerne­retur, judiciumque Patrum, Conciliorum, et Ecclesiae, tunc tantum valeret, si consentaneum esset scripturis; de eo autem: num esset consentaneum ? judicandi, salva uni­cuique fideli, relinqueretur libertas. — Inde natum prin­cipium aliud:

Next

/
Oldalképek
Tartalom