Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

hoc in cam, exanime, vacuumque esse originali spiritu; non tarn i) quod, Andabatarum ritu, adversus putatitios hostes, ma­gno cum strepilu, proclamatum sit; quam, quod 2) oppositum esset Ecclesiae, inde ab Apostolis venienti, sinuque suo com­prehendenti universam originalem Christianam rem, ipsam adeo scripturas, harumque originales sensus; — oppositum proinde esset ipsi, tam strepere assertae, inviolabili scripturarum áutho- ritati; — quod 3) ipsa haec oppositio impossibilem fecerit scri­pturarum invio labi litatem , imposueritque miseris necessitatem, parte ex una, integros, adhuc pro divinis recognitos universim, libros, quod praeconceptis opinionibus adversi vel essent, vel esse viderentur, abjiciendi, — parte vero ex alia, retentos libro» prorsus inexspectate, atque tamdiu torquendi, dum tandem pro- dirent sensus, Hierae et, sono divinorum verborum repugnantes. — In adjiciendis saevitiem, licentiam , et foeditatem ipsis primo­ribus aperte Carolostadius exprobrat; — torturae vero specimi­na, jam alibi (Fragm. Isag. pag. 35. sub ***') narravi. — Ita nempe violari scripturas necesse fuit, ut inviolabiles praeconce- ptae conserventur opiniones.—Hinc 4) modus quoque, in tuen­da illa inviolabilitate. praescriptus, oppido humanus, alienusque a Spiritu Evangelii; audi: SOBcttlt CŐ beit ©iaubctt, Ultb' ©OtteS 2Bort an trifft, ba gift es tticfjt mehr lieben, ober gcbníbíg fetqt, fonbern eitel Junten, eifern, unb fehlten. (Luth. tom, 3. Germ. p. 317.) Ne vero scripto huic Dei verbo aliud illud, magno Christianorum receptum consensu, principium non scri­ptum, seu Traditio, associetur, sedulo cautum; obstabat erum huic associationi fortis quaedam, adversus quasdam, consentienter adhuc creditas, atque imprimis fundatas in traditione, doctrinas, praeoccupatio; quas, veluti totidem inventiones humanas, divinam foedantes religionem, offi- cientesque Evangelii puritati, abolendas, ipsamque Tra­ditionem, ceu adventitiorum dogmatum prompturium, prae­rogativa cognitionis principii, exuendam esse, sciscebatur. Hinc constitutum, inviolabiliter ab universis recognoscen- dum, principium: Tertium principium. Solam Scripturam, pro Christianae religionis fonte et regula, habendam. * Fragm. III. F

Next

/
Oldalképek
Tartalom