Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
So boretur; hocque pacto, conservandae originalis, semper in praedicatione permanentis, religionis cura, divinitus demandata, transferatur ad conservandas, heri introductas, putatitias veritates, et ad originales ac unice veras, impugnandas. Haec, etsi videri extra propositum vagantia possint, consilio haud carent. — Exponendum ita fundamentale systematis proiestantici principium videbatur, ne fallat incautos; intelligalurque, fundamentale quidem conservandae universae Christi Religionis principium, velut pro basi systematis, adoptatum esse; ast idem hoc principium, illic, ubi facta est a praedicatis antea doctrinis discessio, spiritum, cum repudiata religione intime conjunctum, amisisse, fecisseque locum vitioso cuidam spiritui, qui, eodem corruptionum ac ruinarum obtentu, residuas quoque originalis Evangelii partes, eodemque , quo primi reformatores usi sunt, jure, discerpat. — Proxima sollicitudini, de integritate Religionis Christianae, fuit cura, de scripturarum sacrarum authoritate. •— Scripturas neglectas, •— a plerisque ignoratas, — uni- versim vero vilipensas, atque humanae Papae et Conciliorum authoritati posthabitas fuisse, eadem laterum contentione , qua de oppresso universo evangelio, conclamabatur. Hinc illud reformatoris : scriptura, scriptura, scriptura ! — et illud: Unus apex verbi major est coelo et terra! •— tum, disertae illae, excitatae alibi, (Frag. Isag.) adversus papistas expostulationes. — Quare statuendum, inferendumque novo systemati videbatur, sequens principium ; Secundum principium. Divinam Scripturarum Sacrarum authoritatem, cuivis humanae authoritati praehabendam , easdemque, ceu inviolabile Dei verbum, tractandas timorate ac reverenter. * * Hoc principium in omnibus Protestantium confessionibus comparet, ut prora et puppis. — Et, Christianum omnino in se, evangeliique spiritui conforme esse, nemo Christianus controverted sed num in hoc quoque renovatarum divinarum rerum situ? quaestio est, quam meum, quosvis systematis hujus hiatus detegendi, propositum, relinqui intactam, vetat. — J)ico igi tur; quam indubitatum est, principium isthoc ad fundamentalia protestantismi prinaipia pertinere , tam etiam ambigi vix posse,