Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
positum, haud est necesse. •— Fundamentum ergo totiue revolutionis, primumcjue omnium protestantici systematis principium est : Primum principium. Religionis Christianae integritatem, et puritatem, postliminio revocandam, et, revocatam, immobiliter conservandam esse. * — * Reformationis principem, Liitherum, credidisse, nihil eorum , qua scrip!a non sunt, ad Christi evangélium pertinere, constat inde, quod diserte ad additamenta diaboli referenda esse docuerit, quaecunque authoritatem non habent, ex scriptura (Frag. /sag. pag. 33. sub **) — Unde liquet, credidisse, o- mnem Christi doctrinam in scriptura haberi. —* Quanti vero aestimari ea, quaecunque scriptura continet, voluerit, palam lit ex iis, quae (Tom. 4. Lat. edit. Jen. Fol. lói.) de iis pronunciat, qm ulla parle violare praesumerent Dei verbum: unus apex verbi, major est coelo et terra; quare ibi nudam prorsus habemus rationem Charitatis et concordiae. — Quibus novissimos praesertim, novae Catholicitatis aedificatores, Charitatis et Concordiae obtentu, gravissimarum quoque scripturae partium indifferentiam defendentes, perstringi, luculentum est. — Eadem integritatis cura emicuit iis quoque occasionibus, quibus articulorum quorun- dam , eo praetextu, quod minus fundamentales essent, suaderi publice coepit indifferentia ad salutem, (v. Rhode, op. cit.) —« Quam edam afiirmate integrae Christi religionis conservandae necessitatem tueantur adhuc doctissimi protestaates, vidimus, (§, 21. sub *) — Nihil hoc, integram Chris!i Religionem conservandi, principio, gravius, rnagisque Christianum, esse potest; ad fundamenta enim, et sviritum evangelii pertinet, ut stet integrum et immobile semper; nec proinde unquam per inferi portas eo redigatur, ut pereat! — vel compellatur ad tenebras, et sub scamnum, unde evocari per hominem , ac vehit erui postliminio, debeat» Haec sors esse plantationum, quas plantarunt homines, consuevit; quae, translata ad plantationem Patris coelestis , et ad opus , quod ex Deo est, aequat, divinis humana; qua quidem metamorphosi fit, ut per ipsas, quae praesumuntur sepultae esse, eruitiones veritatum, genuinae ac originales, publice in praedicatione personantes, veritates, reipsa sepeliantur, — sufficianturque opiniones novae; in quibus tandem, velut divinis, novo, prorsus hu-■ mano, atque ab Evangelii spiritu alieno, modo, id est; nuda prorsus habita ratione characteris et concordiae, conservandis, ia«