Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
versus eos, qui retinendas inviolabiliter praetendunt, reclamari, satis liquet. — Atque haec ipsa fallibilis, adeoque obnoxia errori origo symbolorum, praecipuam novissimis in rem Symbo- licam arietationibus materiam ministrat, efficitque, ut omnes, pro sustinendis symbolis, conatus, per ipsam proteslaritici systematis vitiositatem, quam protestantismi spiritus nomine ad- pellare visum est, irritentur. — ** Obstinatum infantiae praejudicium, hostili in rem Catholicam symbolicorum partis adversae librorum, qui teruntur diligenter, habitu, eorumque opera, quibus cura institutionis credita est, miris modis fotum, obstat, quo minus in ea prote- stantici systematis, quae fit, evolutione, universae Christianae rei manifestante ruinam, ea fiat ad regressum inclinatio, quam rei poscit momentum. — Adversus Catholicam nostram rem, proque domo sua praeoccupatis, id circiter accidit , quod primo reformatori; qui, obfirmatus in primo errore, atras quasvis admittere consequentias , quam primum corrigero errorem, maluit. (Frag. Tsag. §. 7.) — Ita hodie in eorum fit medio; —. quidquid, etsi gravissimarum doctrinarum poscat sacrificium, sciscitur, dummodo ex adamato fluere systemate constet, vel probatur sine remora, vel certe creditur tolerandum, et quidem salute salva• a) Principiorum, protestantici systematis, recensio. Sepositis hoc loco quibusvis actae in principio tragoediae occasionibus, (v. Fragm Isag.) id certum est, nihil minus tunc seu a reformationis authoribus, seu iis, qui ad hos adhaerescebant, cogitatum esse, quam ut direptioni , et hominum libidini exponatur Christiana Religio; immo consentienter, vindicatio ejusdem adversus direptores , praetendebatur. (Isag. Frag. §. Ii. 12. l3.) —- Classica fuit, omni fere operum Lutheri pagina occurrens, conclamatio: Evangelium vastatum, — fidem exstinctam, oppressam tenebris , superstitione, et tyrannide fuisse ; *— erui igitur eandem ex subscamno, Evangeliumque originale ac purum, quod et quale in principio fuit, revocari postliminio oportere, (v. Ibid.) —- Hic fuit, absque omni dubio, susceptae reformationis scopus ac finis; nam ostentatus duntaxat? haud disquiram; quia, ad praesens pro-