Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

$. a8. 2) Adversa ipsi vero Protestantismi Spiritui. Tueri se novae hujus ecclesiae struis aedificatores conseutienter praesidio Protestantismi Spiritus, —* pressi- que Symbolorum authoritate, ab hac passim, velut a Ty­rannide, adpellare ad illius, velut unice, ex amussi prote- stantici systematis, legitimum tribunal, consueverunt. — Et, adpellare merito ac jure, confitendum est! * <— sed, num fundata absolutionis spe? id enim vero est, quod aeque merito ac jure negari posse censeo; persuasus, incassum in vero protestantismi spiritu praesidium quaeri. — Absit, ut ad id monstrandum inire eas , quas teri u- niversim in rei symbolicae tuitione a protestantibus depre­hendo, vias velim; haud enim aptas, inefficacesque esse, certum est. Quare, nec negare, ut faciunt quidam, spi­ritui huic existentiam, habereque pro sono sine sensu; •—• nec existentiam illiys ad doctrinarum, per confessiones sta­bilitarum, redigere compendium, sicuti ab aliis fit; — nec etiam tueri , inconnexum ‘cuin protestantico systemate esse, quod contendunt non pauci; — sed nec surdas spiritus hujus aures obruere gemitu et ploratibus, quod a meliore Protestantium parte fieri passim video, intendo. >— Quid ergo ? monstrare ex ipsis rei protestanticae originibus ad- nitar, id, quod tarn confidenter protestantismi vocant spi­ritum, nihil minus, quam id, esse; -— quin, ipsi vero protestantismi spiritui, esse adversum; nec proinde, id, quod spiritus hujus agitur obtentu, in vero protestantismi fundari spiritu, sed in intrinseca quadam protestantjci sy­stematis vitiositate, quae sanari haud potest, nisi repro­bata, quae infeliciter suscepta fuit, reformatione; ** — quam quidem vitiositatem appellari merito protestanticae libertatis spiritum, omnia protestantismi principia susdeque vertentem, posse, agnosco quidem; at protestantismi ipsius spiritum esse , etiam atque etiam pernego. — * Exigi in protestantico systemate inviolabilem retentionem doctrinarum , stabilitarum a fallibilibus symbolorum et confes­sionum authoribus , haud posse i- jureque proinde ac merito ad-

Next

/
Oldalképek
Tartalom