Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

ecclesiam hanc hoc ipso, quod adversa symbolorum spiri­tui sit, anlichrisiianam esse. ** *) A recognita universim hac necessitate, nata est, reforma­tionis occasione , persuasio , ad conservandam in integritate et certitudine Christi Religionem, praesto semper esse oportere uni- versae religionis compendium, — et quidem clarum omni'us, et scriptum; — hocque haberi in sacrorum librorum collectione. —• At mature observatum est, sacrum hoc, luxuriae ingei orum ob­noxium , compendium, ad conservandam rei Christianae inte­gritatem haud sufficere ; ideo recursum est ad symbola et confes­siones, opus ministerii, instituti ad Religionis conservationem ; — unde inielligimus, eam quoque ecclesiam, quae in libertate et symbolici spiritus ruinis structa est, in i!o licet domestico liber­tatis spiritu , devolutam postliminio esse ad opem symbolorum, vehit unice aptam ad universae Christianae rei conservationem, pertinentem ad Evangeiii Spiritum. **) Quid, relictis singulorum libertati et visui Scripturis, o- mnique confessionum authoritate remota, fieri necesse sit, explicat, rite Cincentins L,irin ensis , (Commonit. 1.) docetque , mobilia hoc defectu fieri omnia oportere, nec caveri, ne aliquid de divina Religione moveatur, seu, ne jam haec, jam alia ejus pars, ab­dicetur, efficaciter posse; — qua quidem licentia admissa, horreo dicere, inquit, quantum excidendae, atque abolendae Religionis peri­culum consequatur; nam abdicata qualibet parte Catholici dogmatis, alie quoque, atque iterum alia , et deinceps alia et alia, jam quasi ex more et licito, abdicabuntur ; — porro autem singiliatim parti­bus repudiatis , quid aliud ad extremum sequetur, nisi ut totum re- pudietur? — congruit huic ratiocinio invictum Lessii (§. 2:.Nro 4. ) ratiocinium : si enim periclitari universam Christi rem usque ad veterem incertitudinis statum necesse est, quam primum prae­sumi posset, haberi in scripturis decreta, quae, velut erronea, movere fas esset; quidni etiam, supposita omnium Scripturae 5. decretorum veritate, devolvi ad eundem incertitudinis statum Christianam rem, et Christianos oporteat, si quaecunque scri­ptorum hoium divinorum pars, eo interpretis obtentu: rite in­tellectam adhuc haud esse, possit moveri? — hiernpe, quam cer­tum est, ad declinandum tristem illum incertitudinis statum, vera et recta omnia esse debere, quae scripta sunt, — tam et iam cer­tum esse oportet, eadem in Christianae Ecclesiae medio vere et recte intelligi, haberi proinde semper in medio Magisterium un- dequaque verax.

Next

/
Oldalképek
Tartalom