Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
7 S. 3. Quae est vere, Ecclesia Dei, Haec J. Christi ecclesia, dicitur clare in Scripturis Sacris , Ecclesia Dei. — Quid ita ? — quia aedificata ab illo, qui ad aedificandam missus est a Deo; — quia ipse quoque, qui aedificavit, fuit, et est verus Ulius Dei; — quia normam credendi et agendi habet religionem, revelatam a Deo; — quia providentia peculiari conservatur a a Deo, (Jo. \y.) jugi influxu regitur a Filio Dei, (Math. 28- 2D.) et semper omnem veritatem docetur a Spiritu Dei+ (.Jo. 14. 16.) — quia omnes, divinae hujus societatis cives, religionis, quae est societatis hujus fundamentum, exercitio, fiunt Filii Dei; * * Absit igitur, ut Ecclesia haec Dei simile aliquid habeat Babylonis; — aut fundamentum illius, Dei verbum, ulla unquam parte sive motum esse, sive moveri posse, credatur! — sit hic, si unquam esse debet, de Dei ecclesia sensus, hostium dumtaxat, at non Christianorum ! —Adversa haec neotericae Catholi- citatis spiritui esse, sentiunt novi gigantes 1 ideo tueri babyloni- eam suam molem nituntur exemplo. Nonne, inquiunt, universus Orbis terrarum , regnum est Dei? num attamen, considerato opinionum conflictu, omnis ab eo abest similitudo Babylonis ? Non abesse, fateor; sed teneo una, tetram illam Babylonis similitudinem, opus Dei non esse, verum partim ah haereditario vitio , partim et cumprimis , a culpa oriri hominum , ordinariis divinae providentiae, qua universale hoc regnum gubernatur, mediis, ita, sicuti oporteret, haud utentium; — id quod me^ rito ab Apostolo gentium exprobratum gentibus fuisse, ex sacro codice novimus. {Rom. i.) — Ast ipsa haec, oppido miseranda^ orbis terrarum facies, Apostolo (1. Cor. 20. 21.) eodem docente, fundamentum, praeter caetera, fuit consilii illius, de quo a- gimus, succurrendi nempe humano generi, foede in Dei, rerumque divinarum notitiis erranti, modo peculiari, atque ad communes et. regulares, genus humanum juvandi vias, adjiciendi extraordinariam opem., erigendique in universi medio societar tern, — doctam a Deo, — a veteribus sensuum fluctibus, et cora- flictu doctrinarum salutarium, liberam, — gubernandamque providentia peculiari et extraordinaria., — ut adeo, solo etiam hujus, in indigentiis Immani generis fundati, consilii divini intuitu, luce clarius pateat, abesse omnino a nova hac societate omnom doctrinarum salutarium confi:ctumt. veterisque sententiarum confusionis faciem , oportere.