Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
8 s. 4* quaestione, de ecclesia vera, necessaria est Orientatio. Cum Ecclesia haec Dei propter omnes, in orbis terrarum medio , velut securus quidam, adversus errorum et fluctuum pericula, portus, omnibus salvari volentibus apertus, constituta sit; interest, sine dubio, omnium, et omni tempore, nosse, ubi? •— et quaenam illa, ex multis, nomine christiano notis, sit ? — Agnosci eandem, in omniuni simul collectione, manifeste vetant regnantes inter eas et multi et graves doctrinarum conflictus, ad quos abolendos illa Dei ecclesia instituta est. (pag. 9.) — Unam igitur ex omnibus his esse oportet, liberam a fluctibus doctrinarum, expertem erroris, solamque Ecclesiae Dei dignam nomine. -— Sed, num, et quo? discernendam Charactere? — discerni eam ab omnibus, serio conantibus, posse omnino, tam certum est, quam certus existentiae illius finis, (v. pag. 9. et Inst. Th. auth. Cath.) — Quod attamen haud discernatur a multis, fit multiplici hominum vitio; cumprimis vero , gravi quodam, veri quidem habente speciem, at manifeste fucato, nec proinde condonando, qui in quaerenda et discernenda a multis illis committitur, erroref in eo sito, quod, cum ecclesia haec Dei posita in medio sit, ut secura omnis veritatis Magistra, a qua discere universi, omnes absque errore doctrinas, et possint, et debeant , quamve hoc ipso, ante doctrinarum cognitionem, cognitam esse oporteat; — verso ordine, per cognitionem doctrinarum quaeratur vera Ecclesia; — modo quaerendi, quaerendae verae Ecclesiae necessitatem manifeste excludente; quae enim, —- in horum nempe systemate, — cogitari quaerendae verae Ecclesiae necessitas potest, si ante cognitam ecclesiam, universae doctrinae cognitionem, praesto esse oportet? — Praetereo viae hujus, doctrinarum omnium examen exposcentis, difficultates, ne a doctis quidem examinatoribus adusque superatas, viribus vero multitudinis sine dubio superiores ! — Quare merito via haec, velut et inquisitionis fini adversa, et inepta ad inveniendam ecclesiam, universim a catholicis reprobata est: — quia universas revelatas doctrinas, pure,