Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
58 Ne ipsae quidem, per Apostolos immediate constitutae ecclesiae, purae ab omni errore fuerunT$*+ff)oeder/. op. et part. cit. p. 713.) Nihil adhuc, quamcunque abhorrens ab Evangeüi Spiritu, a novo Christianorum genere assertum est, quod aut venerando divinorum verborum habitu, aut originalis Ecclesiae exemplo , defensum non esset; — sed nec, quod jam dudurn et assertum a novatoribus et confutatum ab orthodoxis authoribus non inveniretur. Hoc ipsum impuritatis praesidium , inventionem impurae Gnosticorum progeniei fuisse , discimus Tertulliano teste, qui, (de praescript. adv. haer♦ Cap. 27.) idem dictum ab haereticis esse, narrat, et refellit; audiamus: cum correptas (per A- postolum) ecclesias opponunt, credant emendatas; sed et eas recognoscant , de quantm fide et scientia et conservatione Apostolus gaudet, et Deo gratias agit; quae tamen hodie cum illis correptis unius institutionis jura commiscent• — Haec ruminent impuritatis fautores; intelligent, redivivam suam gnosticitatem robuste confutatam esse. — Atne a recocto gnosticae perniciei fuco fraus fiat incautis, probe erit notandum, cum doctrinae, adeoque ecclesiae etiam, adserftur puritas, id semper intelligi de puritate, quae est in ecclesiastica praedicatione, oportere; cui quidem puritati nihil derogat privatus seu alicujus ecclesiae membri, seu etiam particularis alicujus coetus error, ex praedicatione vel ignorata, vel non intellecta rite, vel forte non curata, profectus. — Sed enim urgent: Cum imbecillitas humana aegre caveat errores, et veritas pendeat ab interpretatione Sacrarum litcrarum, quae non omnium esi ingeniorum, nec secum consentiens, nec unquam ingenium hominum in simplici fide adquieverit; sequitur, nulla non tempore esse, quod corrigi ac reformari necesse sit. fidem ibid, usque pag. 7l5.) Intelligimus ex his quoque, novum hoc, Christianorum genus m eo incertitudinis et errorum situ versari, qui fuit ante Christum in medio gentium, et mox in medio gnosticorum, qui, historia teste, praetendebant, semper esse quaerendum; — ubi enim nullo non tempore correctio et reformatio necessaria est, ibi utique quaestio etiam. Quare apta ea omnia adversus bos re- formistas sunt, quae Tertullianus QLib. cit. C. 8. et seq.) prolixius disputat adversus quaeristas. — Morbi vis, quo aegrotant, sita in eo est, quod rem divinam, constitutam initio prodigiose, pro posteris lemporibus imbecillitati humanae, ingeniis hominum, et multifariae interpretum capacitati relictam esse somnient, gra-