Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

vi nc manifesta bonitatis et sapientiae divinae injuria , scriptu­risque aperte reclamantibus; id quod Tertullianus quoque (Loe. eit.) urge!. — Fatemur, in hypothesi relictae humanae infirmitati et hominum ingeniis ecclesiae, nunquam deesse posse, quod re­formetur\ — id^o , qui conservari semper salvum Dei opus cre­dimus, id non humanis fieri viribus credimus, sed peculiari di­vinae providentiae influxu. —• Caeterum, quae universae Chri­stianae rei conservationem demonstrant, naeniam hanc refellunt invicte. (Frag. II.) S. 2i. Eam que salvificant. Ecclesiam, qualem adhuc delineavimus, salvificant es­se, facile convenit: quaestio duntaxat est; an unice? •—• Quaestio haec eadem proprie est cum hac; an hominibus, /uihus Christi Beiig io annuntiata est, necessaria sit, neces­sitate salutis, Religionis hujus universae, nulla ejus parte excepta, receptio, et confessio, ita, ut soli illi, qui recipiunt integram, per eam salventur; proinde, sola illa Christiana societas, seu ecclesia, quae integram recipit et confitetur, salvifica sit? Vel forte sufficiat ad salutem, partialis de ea­dem participatio, ita, ut dici et esse salvificae possint etiam ecclesiae, universam quidem, quia totaliter sibi certo haud cognitam, non recipientes, at de eadem tamen jam plus , jam mirius, participantes? •— Liquet, sicut lotius hujus, gravissimae dictu, quaestionis: ita agitati de sola salvificet dogmatis, fundamentum, recipiendae universae Christi Re­ligionis necessitatem, esse. •— Esse receptionem hujusmodi universae una Religionis vinculum, basim, et spiritum, in­victe vel illud Vincentii Lirinensis (Commonit l.) ratioci­nium demonstrat, quo, nisi omni ex parte Religione re­tenta, fluere et perire pedetentim universam oportere, lu- cnlente docetur. —. Inde fit, ut nihil aeque seu frequen­ter ac velut continuo, seu aeque luculente, tamque mul­tiplicibus, aptis captui, modis, in scripto quoque Dei verbo inculcetur, atque ipsa haec, de recipienda universa Christi doctrina, necessitas; adeo, ut merito credam, con- troverti veritatem hanc bona fide a nemine, etsi oppido mediocriter in Scripturis versato, posse; siquidem omni evacuare sensu, atque ad mysteriosas fabulas redigere

Next

/
Oldalképek
Tartalom