Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
23 sare intentiones. —- Caeterum , nihil horum , quae narravi, in aliis, praeter nostram, ecclesiis inveniri simile, quin immo passim contraria omnia, comparanti liquebit; — quo iit, ut, juxta posita vera ecclesia magis elucescat. *** Defectum divinae hujus coordinationis, ad ipsum Religionis finem absolute necessariae, certum coelus spurii argumentum esse agnoscet, qui 1) divini verbi testimonia, eam coordinationem luce clarius adfirmantia, posita praeoccupatione expenderit rite; — sed praesertim, qui z) consectaria, eo ex defectu profluentia ruminaverit condigne ; —• a) integritas enim revelatae Religionis hoc defectu tam manifeste vapulat, ut jam passim in omnia consensio pro impossibili recognoscatur; — b) certitudo doctrinarum, quae retinentur, ipso, qui in medio coetuum, ea coordinatione destitutorum regnat, dissensu perit; hocque ipso etiam fructus certitudinis, expectata nempe ex doctrinis vitae praxis, seu sanctitas; — c) rima, eodem defectu, pate': haeta ogeneis quibusque doctrinis, ad nihil minus, quam gignendos probos fructus, aptis, novissima praesertim experientia teste. Recole ex coordinationis hujus ruinis excitatum evangélium originale, et purum', ( §. 18.) — turn fructus etiam, «x eo generatos. (§. 20.) Eo ventum esse vidimus, ut in ma- nifsto probitatis defectu , sanctitatem necesse fuerit tantum credi ! — Quam impedita verae ecclesiae cognitio per doctrinarum, quarum sanctitas non relucet evidenter, examen est, tam certe exedita coetus spurii est demonstratio ex publico et communi membrorum sanctitatis defectu, aut ex doctrina, erronea luculente. — Parum refert, correcta jam pleraque, quae manifesto olebant male, fuisse; — Dei enim ecclesiam, sanctam semper esse oportet; — tum , abesse semper omnem perniciem doct rinae ; quam primitiva reformata ecclesia haud abfuisse ; testes sunt tabulae domesticae ; — num eadem hodie quoque ibi absit, ubi adhuc creditur universim, homines virtutum, et operum bonorum exercitio, nec justos fleri, nec salvari? decernant ipsi in medii) protestandum doctores, ob erroris hujus evidentiam, passim, in hoc doctrinae genere , catholicizcmtes. $. 12. 8) Apostolic dm. Hoe ipso , quod haec Dei ecclesia aedifieata a Christo . (Math. i6.) et per Apostolos, continuata aediheatio- ne, consummata sit, (§. i.) Apostolica fuit, sine dubio; nec est, qui dissentiat. Eandem vero, cum originali hac, in successione semper, •— proinde semper Aposiolicam esse