Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
oportere, invicte ea omnia, quae ecclesiae Christi evincunt perpetuitatem, demonstrant. — Semper alioquin ecclesiam, aedificatam in principio, manere debere, tam luculente utriusque foederis scripturae perhibent, ut id summo omnium protestantium consensu credatur. -— Lutheri et Melanchtonis sensum jam vidimus. (Fragm. Isag. g. 14.) — Huic consonat articulus septimus Confessionis Augustanae. •— Nec differt caeterorum, qui secuti sunt, sententia, expressa a Gerardo (LL. Th. de Ecclesia.)— Re- centiorum sensus, ex Zachariae (op. et loc. cit.) elucet verbis: ininterruplam ducationem usque ad finem mundi Christus ipse Religioni suae decrevit; sicut omnes assecura/iones, quod Ecclesia ejus, seu Regnum ejus, eousque durare debeat, demonstrant Mat, i3, 40. -— 1Ő, 18. — 28, 20. •— 1. Cor. i5, 25. *— Ubi, uti liquet, pulchre non tantum perpetua Religionis, et Ecclesiae copulatur duratio, verum ex Ecclesiae jugi permansione rite etiam ad perpetuam arguitur Religionis durationem. * — Quodsj igitur Christi ecclesiam , semper Apostolicarn, seu eandem successione cum illa, quae aedificata est in principio esse, proinde duratione, nunquam interrupta, inde ab Apostolis venire oportet; num obscurum cuiquam esse potest, quae ex omnibus, quae extant hodie, ecclesia illa sit? ** •— Equidem qui ecclesiam nostram inde ab Apostolis venire, esseque origine Apostolicarn neget,' nullum novi prote- stantem peritum. ■— Author reformationis fatebatur identidem, Ecclesiam Dei esse, quae regebatur a Papa; apo- stolicam igitur eo quoque tempore. •— Num, quemadmodum omnium praecedentium reformatorum ritu praetendebat, in doctrinis corruptam? solo etiam Zachariae prote- stantis ratiocinio decerni affatim potest; si enim assecu- rahones perpetuae Ecclesiae durationis , securitatem quoque perpetuae doctrinarum conservationis praestant , uti clare, ac rite eo in ratiocinio arguitur, quis intelligere doctrinarum possit corruptionem, Ecclesia per divinas asse- curationes manente? .— De intimo Religionis, et Ecclesiae nexu pro utriusque conservatione ex aequo spondente, pluribus postea.