Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
22 uti tunc certam, hocque ipso foecundam, aptam vitae Christianae praxi, et sanctificantem. •— Cognitionem hujusmodi certam, conjunctam cum firma acceptatione universae Christi doctrinae, necessarium in originali ecclesia medium ad sanctificationem, fundamentumque omnis justitiae et sanctitatis fuisse, teste Dei verbo certum est; ■— quidni igitur deinceps quoque ? — At quae nam hunc in modum coordinala est? patet ex praemissis. (§. 9. #) — Quare haud arduum definitu, quae in specie ecclesia ejusmodi, id est, sancta sit? ** •— et quáe non sit? ***; * Intelligimus , ex ecdem principio, Ecclesiae unitatem, et sanctitatem demonstrari. — Nihil attamen per haec consuetis demonstrationum modis derogatum velim; tametsi putem, hunc modum peiffici dexteritate virorum doctorrmfita posse, ut quosvis alios, etsi caetera fundatos, ac graves modos, efficacia, et aptitudine ad convictionem vincat, ob invictam principi:> quo nititur, vim; quinpe in ipsa religionis, et ecclesiae indole, ac ft:e manifeste fundati. ** Cum tola demonstrationis huius vis ab ecclesiasticae coordinationis ad sanctificandos homines aptitudine, et efficacia pendeat, — coordinatio quae haec, qua patens, et externa, cognitu facilis sit; — sequitur, via hac citra difficultatem detegi posse ecclesiam sanctam; tanto quidem certius, quo connatu- rcdiws, apertiusque semper ecclesiam ita coordinatam, singularia quaedam in vulgares quoque incurrentia oculos, velut totidem praesentis sanctitatis fructus , specimina sanctitatis comitantur, v. c, 1) publica , exquisitae charitatis, virtutum omnium matris, ac reginae instituta; — 2) extraordinaria voluntariae castitatis, paupertatis, obedientiae etc. exempla hominum, ad commendatam in evangelio perfectionem , tendentium ; — s') e- micans fulgor sanctorum , respectum et admirationem extorquens ab iis etiam , qui foris sunt; — 4) infrequentia quidem, ast indubitata infinitae Dei potestatis signa, facta jam in sanctitatis hominum piorum, jam in praedicatae Religionis, quam ecclesia profitetur, confirmationem, recognita ab inimicis etiam; — 5) denique, luculenta in medio praerogativa probitatis ; adeo, ut lateri eandem, et recognoscere publice cogantur adversarii quoque. — Quaedam confessionis specimina occurrunt in fragmentorum horum decursu. — Per haec demonstrationem sanctitatis mirifice adjuvari, patulum est; apud eos nempe, qui ecclesiam serio inveniendi studio quaerunt , proculque absunt a consuetudine eorum, quibus fixum est, cavillari omnia, quae obesse adamato coetui possent, cumque opera nequeant, accu-