Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

21 Nonne, manifestus in Christianorum medio Sententiarum, et animorum conßictus, luculenter evincit: non haberi? Nugae! sententiarum seu doctrinarum evangelic arum conii' ctus, qui uspiam est, ad Clirisli Ecclesiam haud retinet, —. foris est. — Perinde conflictus animorum,' quem evangelicarum doctrinarum parit diversitas, incognitus est in medio Christi Ec­clesiae; — qui enim uspiam est, a peregrinis, et profanis sen­tentiis, ac causis ortum habet, nihil cognationis habentibus cum doctrinis ecclesiae. S. ii. 5) Sanctam. Ecclesiam eandem fuisse in principio sanctam, talem- que semper esse oportere inter omnes Christianos coetus convenit; ut adeo omnis eatenus demonstratio superflua omnino foret. >— Quaestio duntaxat restat, quaenam illa e multis existentibus sit? •— Coetus omnis eam praeroga­tivam , ceu sibi propriam ad se rapit, doctrinae praeser­tim. quam profitetur causa, quam eandem prorsus cum illa, quae revelata receptaque in primordiis fuit, esse prae­tendit. — Sed enim id ipsum, cum de Christi ecclesia quaestio est, quaeri, •— nec hac quidem via, nisi inito, süperatoque doctrinarum omnium examine, cognosci ec­clesiam sanctam posse manifestum est. — Intricatae, ne a doctissimis quidem examinatoribus extricandae ad li­quidum, viae examinis difficultates persuadent, alia, ma­gis populari via incedendum esse ad inveniendam ec­clesiam Sanciam. Qua? omnium non prorsus rudium apta capacitati, cujusmodi est, quae est. fundata in sancto Chri­stianae Religionis fine; •— qui est: hominum, Religionem hanc recipientium, et exequentium sanctificatio. •— Cum religionis, ob intimam Religionis, et Ecclesiae connexio- nem, finis, idem sit, qui ecclesiae, sequitur ecclesiam illam sanctam possidere doctrinam, sanctamquc hoc ipso etiam titulo doctrinae esse , quae ad promovendam homi­num sanctificationem prae caeteris apte, et efficaciter coor- dinata, seu ita, vi originalis suae constitutionis compara­ta est, ut omnibus omni tempore universae Religionis; qua­lis in principio luit, praestet cognitionem, et quidem*aetjne.

Next

/
Oldalképek
Tartalom