Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

20 — hancque proinde, illam, divina unitate unam, eccle­siam esse, tam exploratum, certumque est, quam certus in caeteris omnibus, et aptae illius coordinationis, et prae­sertim invariatae unitatis dejectus est. — De iis, quae jam sponte de unitatis, et consensionis possibilitate desperant, nec quaestio amplius esse potest, * Omnia, sicuti in opere, undique, quia ab eodem veritatis Spiritu profecto cohaerente* necesse est, in hanc divinae uni­tatis assertionem conspirant, l) Si extraordinariae de saeculi opinionum, et animorum divisione discerpti medio, Ecclesia haec Dei collecta est, — sequitur, abesse procul hanc Baby­lonis similitudinem ab illa oportere; tanto magis, quod in me­dio, velut quaedam fratrum societas, vitaeque socialis exemplar, posita esset. — 2) Si forrnata est a Deo immediate; sequitur, coordinatam sapientissime esse debere, apte proinde ac effica­citer compositam ad inviolate conservandam euangelicam Con­stitutionem , — uniforméin , omnium societatis membrorum, fi dem, ■— et arctam , animorum consensione fotam, cohaesionem, — Si denique 3) introducta est in orbem terrarum eo consi­lio et fine, ut abolito errore, et peccato, per puram, ac certam universae salutaris veritatis cognitionem, % seriumque exercitium vir­tutis perfecta erga Deurn intellectus, et voluntatis procuretur subjectio , reslaureturque postliminio in homine amissa imago Dei, et revocetur a diuturno erdlio pax, individuaque pacis co­mes, salutis scan itas, secuti ex supra dictis, et apertis Scri­pturae S. adtestationibus, intellectu facile est; — sequitur, ha­beri omnino eam, quae in primordiis fuit, universae Religio­nis cognitionem, — uniformem omnium fidem, et consensionem, — hocque ipso etiam unitatem , in eadem Christi ecclesia semper oportere. — Durus est hic sermo hodiernis dissipatoribus unitatis; quare — Ecclesiam, hoc modo unam, possibilem quidem absolu­te , quin optabilem quoque esse, fatentur; sed num etiam uspiam haberi? quaerunt. Si legitime sequitur ex praemissis, — tum, si infallibile Dei verbum, et quidem averte, ac saepius adfirmat; quis dubitet, etiam haberi? —- 2) Fateri et possibilem, et optabilem quoque, hocque ipso tam nostris congruentem indigentiis, quam Dei bonitate, et sapientia , extraordinarium indigentibus succursum spondentis dignam, nec tamen haberi contendere num concordat;1 sed 3) Haberi reipsa, videre facile potest, qui vult, •—■ Caeterum, si quid uspiam adhaerescit dubii, abstergetur uberius alibi. — Urgent attamen —

Next

/
Oldalképek
Tartalom