Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

que indies plurium, ad salutem indifferentia, — paritura con­ii aturaliter, cum successiva partium abolitione, abrogationem totius! — Quem alioquin illic jugium dubiorum, et litium exitum expectes, ubi deest, qui Hia ad liquidum eliquet, et has com­ponat cum autlioritaie, cui, qua legitimae ac securae refragari sit nefas ? S, io. 4) Unam. Ad consuetos, et classicos Ecclesiae Christi Characte­res refertur, et merito, unitas ejusdem. •— Omnes disci­pulos Christi, universas Christi doctrinas sine exceptione , Apostolis praedicantibus , recepisse, •— fuisseque hoc ipso una doctrinarum omnium, ac uniformi fide, fideique hujus confessione, sed et resultante hinc animorum consensione invicem copulatos, •— consequenter, originalem discipu­lorum Jesu Christi societatem seu Ecclesiam, fide, con­fessione, et consensione fuisse unam, Scriptui ae Sacrae perhibent manifeste. — Atqui, quod et qualis in primor­diis ecclesia manifeste fuit, id, talemque esse semper opor- te’ ; (§. 5.) 1— atque hoc in casu tanlo magis, quod ma­nifestum una sit, hanc unitatis qualitatem, ad divinum, hocque ipso Concordem, Evangelii pertinere Spiritum, et ipsam divinae Religionis summam, hujusque conservatio­nem , adtinere: -— sed et iis omnibus, quae paullum an­tea (§§. 7. 8. q.) de eadem Dei ecclesia ex Scripturis Sa­cris asserta sunt, luculente stabiliri. * •— Quae igitur ex omnibus, quae exstant, ecclesiis, una illa ecclesia est? •— illa, sine dubio, quae i) ecclesiam, exposito sensu, unam, credit et profitetur, juxta articulum veteris symboli: credo unam — ecclesiam; •— quae 2) apte, ad habendam omni tempore ejusmodi unitatem, coordinatum religionis systema possidet; sine hoc enim unitas , sicut sine medio finis, haberi non potest; •— quae denique 3) de mutata unquam fide, adeoque de variata etiam unitate, — etsi forte accusari ab hostibus, convinci attamen haud potest; — sola enim, inde a principio veniens, seu eadem semper et invariata Unitas, illa est, quae veram distinquit eccle­siam. — At vero, indubitatas has divinae unitatis condi­tiones, soli convenire unitati quae Ecclesiae nostrae est, B 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom