Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
iS dam; — 2) cognitionem universae hujus legis, non qualemcunque , sed certam, atque per id ad fructificandum idoneam et efficacem ; — 3) Magistratum, qui et divinam legem, ubi ambigua esset, explicet rite, — et lites, forte orituras , juxta legis amussim, et societatis regulam, definiat absque errore, — sed et irrefragabili polleat autho- ritate, ne ulla eludi exceptione possit. — Nonnisi hoc compositam modo societatem perfectam esse, dignam sa- pientissimo autbore Deo, atque ad habendam, conser- vandamque omnis revelatae Religionis certam cognitionem, efficaciter comparatam, ambigi certe haud potest: — sed nec. salvo scripto Dei verbo, controverti, hunc in modum reipsa comparatam in principio ecclesiam luisse ; — seu, praesto fuisse universae divinae Legis cognitionem, — eamque cer~ tam ; — nec defuisse, qui irrefragabili authoritate, et absque errore, tam occurrentia tollerent dubia, quam ortas componerent lites, nulla unquam acceptata exceptione. — Quis igitur, praeexistente in primordio hac Ecclesiae provisione, ambiget, comparatam nunc quoque hoc modo esse oportere? — Ambigi certe tanto minus potest, quo certius est, provisionem hujusmodi, tam luculente manifestatam in principio, ad sustinendam divinae rei summam, atque ad ipsum religiosae hujus societatis finem, pertinere ; — proinde, ex eorum institutorum divinorum numero esse, de quibus, ad eonsumationem usque mansuris, facile consentitur. — Num vero alia, praeter nostram, ecclesia, gloriari, de hac coordinationis, et provisionis praerogativa. possit? decernant judices non praeoccupati. * — Haec coordinatio illa ipsa est, quam omnes, ex nobis e- gressi coetus, unitis oppugnant viribus, declarantque hoc ipso, tales se haud esse, qualis Christi Ecclesia fuit iri principio, proculque distare ab ecclesia, ordinata sapienter, * Haec est divina illa, — singulare infinitae sapientiae et bo- nitatis argumentum, — praerogativa — cujus praesentia, et robore universum Christianae Religionis, et Ecclesiae corpus fir mum stat, et conservatur, — et, cujus defectu in aliorum coetuum Christianorum medio, regnant fluctus! — habitant dissensiones doctrinarum! — inccrtitudo! — consensionis impossi. biittas! — serpit partium Religionis, gravissimarum etiam, at-