Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Anne ergo eam, quae in principio fuit, extraordinariae Dei providentiae demonstrationem, continuari semper oportet? Semper, inquam, spectata nempe providentiae illius vi; at secus, spectato, quo tunc manifestabatur, modo, — Haec, in­dole sua distincta, consulto magis, quam ignoranter, confundun­tur, ut, uno disparente, desiisse alter-um quoque defendi pos­sit. — Illum, quo Deus in plantanda et stabilienda Ecclesia sua, insolito signorum et mirabilium donorum adparatu, usus est ex­ternum , atque externe manifestatum, extraordinarium providen­tiae modum, ultra hanc necessitatis periodum haud pertinuisse, fate­mur ingravatej ast ita, ut hallucinari una eos credamus, qui ecclesiam, tam mirabiliter curatam in principio, suis deinceps, doctorumque viribus relictam esse praetendunt; — idque prae­tendunt, 1) eo tempore, quo jam ad publicum usque horrorem manifestum est, ad quid jactatae hae valeant vires; — et prae­tendunt quidem 2f illi ipsi, qui maximi alias sunt accusatores doctorum , ceu authorum prostratae et religionis et ecclesiae; —■ illi ipsi, qui ad reficiendas horribiles, uti eas vocare solent, u- triusque, religionis nempe et Ecclesiae, ruinas, continua porro quoque reparatione et reformatione opus esse, clamitant indesi­nenter. — Quemadmodum omnia haec, aperta jactatarum vi­rium insufficientiae confessio , et respectivae providentiae quoque divinae, quod opus summi ad felicitandos homines momenti conservandum reliquisset, medio, prorsus inepto ad finem, ac­cusatio sunt; — ita continuandae in perpetuum extraordinariae seu peculiaris illius , qua plantata et stabilita divina res fuit in principio, non quidem, quoad externum dium , qui tunc fuit, in oculos incurrentem, modum, at quoad vim et energiam eandem, divinae providentiae necessitatem, luculentissimae demonstrant: in casu nempe , quo credendum est, seriam fuisse voluntatem Dei, ut stabilita in principio Religio et ecclesia semper subsistat et conservetur; — atqui seriam fuisse, quis, Christiano dignus nomine, dubitabit? — Si praeterea, divina, tam extraordinariis initio stabilita viribus, res, tam miserande, non obstantibus propriis ecclesiae et doctorum viribus, per ipsos hos conserva- tores, uti praetenditur, prostrata est, num ruinarum harum re­paratio exspectari prudenter ab iisdem potest?—tanto certe mi­nus, quo facilior est descensus averni, quam revocatio gradus ! — tum, quo majorem illic, ubi irdelix haec hypothesis systemati­ca est, in tuendis dissipationibus, quam in colligendis naufragii fragmentis, regnare sollicitudinem , tristis experientia docet. —• Actum igitur est de divino, tanto miraculorum adparatu in orbis terrarum medium introducto opere, si relictum his viribus est, — ntsi aut eadem signorum demonstratione, quae in origine fuit, fiat collapsi restauratio, — aut collapsum non esse, stare- <jue adhuc salvum, quia orginali peculiaris providetiliae vi et ia­i3

Next

/
Oldalképek
Tartalom