Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

fluxu sustentatum, certum sii; — primum, simile foret Judae­orum, Messiam adhucdum exspectantium, phantasmati; — alte­rum igitur ratum esse oportet, manifestis caeteroquin perpetuae quoque Jesu Christi et Divini Spiritus cum ecclesia mansionis pro­missionibus roboratum; — promissionibus inquam,,in adver sariorum hypothesi superfluis omnino, et omni destitutis sensu. — Cum promissiones hae, arbitrariae huic hypothesi, nimis molestae sint, eas idcirco abesse mallent;1 — quia attamen praesto sunt, explicandas quoquomodo esse, satis intelligunt. Explicant ergo? utique! et quidem quam inepte, lam varie et­iam. Audiamus : Adesse jugiter Christum, et Spiritum S. per Scripturam, — vel per contentae in Scriptura doctrinae vim, — vel per constitutum Ministerium , vel per haec omnia simul. Singularem illum Dei in Ecclesiam suam influxum, peculiari­bus declaratum modis, (Frag. II. §. 11. alibi.) constringere ad existentiam Scripturae, doctrinae vim , et institutionem ministe■> rii, idem est, ac fateri, nihil apti praesto esse, quod dicatur. — Qui advertit, ad ea, quae (Frag. II.) de Scripturarum poste­riore , et occasionali existentia , — aptato ad ea tempora habitu, — successiva et tarda, nec universali notitia etc. dicta sunt; — tum scripturis non obstantibus, quin earum obtentu, et praetenso praesidio, maximas divinarum rerum dissipationes productas esse; —■ doctrinis vero, nisi certo cognitis, proinde, nisi certa conservatis ope, vim et energiam dhesse; — institutionem denique ministerii priorem fuisse iis promissionibus, — nec proinde ad ministerii institutionem, verum ad ferendam instituto ministerio opem, pertinere easdem posse; — qui, inquam, ad haec rite advertit, intelligit vanitatem earum interpretationum. — Alio quin, promitti opem a) praedicaturis, et quidem pertinentem b) ad conservationem doctrinae, in institute Ecclesiae medio pe­rennaturae, — hocque ipso c) et a doctrina, et ab instituti­one ministerii distinctam, luculentum usque adeo est, ut, veri­tatis evidentia periti Scripturarum protestantes, quoties absque systematis sui respectu de divina, ecclesiam jugiter adjuvante ope, disserunt, hanc nonnisi quoad externum manifestationis modum, a peculiari illa et extraordinaria ope, quae in principio fuit, distinctam esse fateantur candide; uti, v. c. citatus Zacha­rias , (op. et loc, cit.) diserte inquit: Qré íj! feilt ilnterfd)icb, aufer baf bamaB ber Sinfang merfíícfyere unmitteibare ÜBirfungeit Christi erforderte, um bie Cfltrijten $u gewönnen, feine fortgefyeitbe Regierung feiner töircfye $u glauben, aud) ofyne augenfdjeiniidje ^mpftnbnng berfeiben; — quihms ea, qua (§. 5.) jam recitat«

Next

/
Oldalképek
Tartalom