Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
io3 tum? paucis videndum. — Arripitur avide, velut praesidium hujus principii, illud, quod refellimus, dissensionis principium, — contenditurque, computari inler necessarias salutis conditiones eas duntaSat doctrinas oportere, in quibus consentitur; — proinde Christianos omnes, retinentes doctrinarum, in quibus consentitur, referri ad Eccieuam Christi unice salvificam debere; — hinc, cum nulla e positivis J. Christi doctrinis, dempta fors exist entia Christi, sit, in qua consentiatur, sequitur, nullum e positivis Christi doctrinis necessariam salutis conditionem esse ; darique hoc ipso salvificam Christi Ecclesiam, absque salvifica doctrina Christi; * •— num probe? — Accedit, fine quam plurimos salvandi, induci, velut data opera, super universas evangelii parte» eam caliginem, ut nihil ejus, quod scriptum est, videri amplius rite possit, aut perobscure, docfrinaeque divinae, certa nuper adhuc creditae fide, in opiniones vertantur, scholasticorum opinationibus similes, ancipites nempe ac incertas, destitutasque hoc ipso salvandi vi, quippe soli propria fidei, assensum certum, provenientem a divina« auloritatis motivo, exposcenti. ** «— Perire hoc pacto omnem Christianarum doctrinarum salvificam vim, ipsoque quam plurimos salvandi obtent u subrui ipsum salutis fundamentum, doctrinas nempe Christi certo co-gnoscendi, recipiendi, et exequcndi necessitatem , omnis , qui cogitat, intelligit. * Absque salvifica doctrina Christi, inquam; qua parte nem- ne positivis constat institutionibus; his enim quaeri mortem, mirisque modis et artibus laborari, ut omnis salvifica vis uni- versim ad solas Religionis Jiaturalis partes, contentas in scripturis, pertinere credatur, manifestius jam est, quam ut dubitari possit. — Quo quidem antichristiano conatu, si succedat, periclitari Religionem universam, ipsiusque adeo Religionis naturalis perimi vim , eo minus ambigi potest , quo certius est, perempto positivas doctrinas credendi authoritaiis divinae motivd, nihil, quo naturales quoque Evangelii doctrinae sustententursuperesse, — devolvi easdem ad imperitas et inse- curas abrogatorum conquisüoruin manus, — fieri rursus oportere ancipites et incertas, hocque ipso inefficaces ad vitae pra- xim, — atque ita, ob certitudinis ac motivi defectum, evacuari omni salvifica vi, — funditusque ac universim quasvis salutis extingui conditiones. — De Religionis naturalis periculi