Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

io4 cura periculo Religionis positivae, nexu,' plura et distinctius alibi, 4 ** Tristissimae, quae neotericis his agitationibus producitur, divinarum rerum conversionis argumentum, est, caetera inter, illa, jam classica fere, confessio : Christiano homini hac in vita solam superesse veritatem subjectivam, — inanem utique et infructuosam, nisi cum objection congruat, quippe unice vera veritate, atque unice etiam satuteiri et salvifica, solaque digna et Dtio , religionis authore, et homine Christiano , ad creden­dum utique et profitendum Patris sermonem, haud vero ad ca­ptandas ac tuendas veritatis umbras et problemata, divinitus vocato! f) Refellit denique, principio participationis. Ejusdem et originis et indolis est principium partici­pationis, quod ad fundamentum propositi pertinet, quodve eiias quoque exposui distincte, hoc vero loco totidem eorum, a quibus urgetur, verbis referam; ita sonat: li­nteam quidem veram et salvificam Religionem esse posse, sic- uti unus tantum Deus, atque hoc ipso unicus tantum Deo ac­ceptus et placens eidem serviendi modus est; verum omnes aut jere omnes Christianas Ecclesias de unica hac Religione par­ticipare , eoque ipso salvificas esse posse, (v. Fragm. Isag. y l. sub *) — Explicat hoc principium neotericae univetsa­lis ecclesiae constitutionem et spiritum clare. •— Quisquis haec- libera a praeoccupatione mente considerat, mirari debet, cum unicae religionis, sicut unius Dei, unicique Deo placendi modi necessitate, copulari sufficientiam participa­tionis, •— seu, copulari cum necessitate totius, sufficien­tiam partis! — quasi vero, ex quo singula Religionis hujus pars salutaris, accepta Deo, atque in caeterarum partium nexu salvifica est, inferri possit, singulam quoque exclu­sive salvificam esse , id est, sufficere ad salutem. — Nec hanc, nec illam, nec plures una partes, sed totum illud, quod unicam illam constituit Religionem, requiri ad ha­bendam salutem, tam certum est, quam dubitari nequit, ad eandem obtinendam haud satis esse, hujus, illius, aut plurium una officiorum naturalium expletionem, sed re­quiri omnium. — Dolendum, ventum eo esse, ut hanc

Next

/
Oldalképek
Tartalom